Giobbe 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Respondens autem Iob ait: | 1 Respondens autem Job, ait : |
2 “ Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum meum. | 2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. |
3 Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? | 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ? |
4 Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus, | 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus : |
5 ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intellegam quid loquatur mihi. | 5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. |
6 Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat! | 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. |
7 Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo. | 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. |
8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intellegam eum. | 8 Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum. |
9 Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. | 9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. |
10 Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar. | 10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. |
11 Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea. | 11 Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. |
12 A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius. | 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. |
13 Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit. | 13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. |
14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei; | 14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. |
15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor. | 15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. |
16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. | 16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. |
17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. | 17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. |