Jó 12
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Respondens autem Iob dixit: | 1 فاجاب ايوب وقال |
2 “ Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia. | 2 صحيح انكم انتم شعب ومعكم تموت الحكمة. |
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? | 3 غير انه لي فهم مثلكم. لست انا دونكم. ومن ليس عنده مثل هذه. |
4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. | 4 رجلا سخرة لصاحبه صرت. دعا الله فاستجابه. سخرة هو الصديق الكامل. |
5 Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede. | 5 للمبتلي هوان في افكار المطمئن مهيّا لمن زلت قدمه. |
6 Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. | 6 خيام المخربين مستريحة والذين يغيظون الله مطمئنون الذين ياتون بالههم في يدهم |
7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. | 7 فاسأل البهائم فتعلمك وطيور السماء فتخبرك. |
8 Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris. | 8 او كلم الارض فتعلمك ويحدثك سمك البحر. |
9 Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? | 9 من لا يعلم من كل هؤلاء ان يد الرب صنعت هذا. |
10 In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis. | 10 الذي بيده نفس كل حيّ وروح كل البشر. |
11 Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat? | 11 أفليست الاذن تمتحن الاقوال كما ان الحنك يستطعم طعامه. |
12 In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia. | 12 عند الشيب حكمة وطول الايام فهم |
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. | 13 عنده الحكمة والقدرة. له المشورة والفطنة |
14 Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat. | 14 هوذا يهدم فلا يبنى. يغلق على انسان فلا يفتح. |
15 Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram. | 15 يمنع المياه فتيبس . يطلقها فتقلب الارض. |
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. | 16 عنده العزّ والفهم . له المضل والمضل. |
17 Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem. | 17 يذهب بالمشيرين اسرى ويحمق القضاة. |
18 Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum. | 18 يحل مناطق الملوك ويشد احقاءهم بوثاق. |
19 Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat, | 19 يذهب بالكهنة اسرى ويقلب الاقوياء. |
20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens. | 20 يقطع كلام الامناء وينزع ذوق الشيوخ. |
21 Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat. | 21 يلقي هوانا على الشرفاء ويرخي منطقة الاشداء. |
22 Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis. | 22 يكشف العمائق من الظلام ويخرج ظل الموت الى النور. |
23 Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit. | 23 يكثر الامم ثم يبيدها. يوسع للامم ثم يجليها. |
24 Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum. | 24 ينزع عقول رؤساء شعب الارض ويضلهم في تيه بلا طريق. |
25 Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. | 25 يتلمسون في الظلام وليس نور ويرنحهم مثل السكران |