Scrutatio

Sabato, 8 giugno 2024 - San Medardo ( Letture di oggi)

Giobbe 12


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Respondens autem Iob dixit:
1 Respondens autem Iob dixit:
2 “ Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia.
2 “ Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia.
3 Et mihi est cor sicut et vobis,
nec inferior vestri sum;
quis enim haec, quae nostis, ignorat?
3 Et mihi est cor sicut et vobis,
nec inferior vestri sum;
quis enim haec, quae nostis, ignorat?
4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
5 Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt,
parata iis, qui vacillant pede.
5 Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt,
parata iis, qui vacillant pede.
6 Tranquilla sunt tabernacula praedonum
et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.
6 Tranquilla sunt tabernacula praedonum
et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.
7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te,
et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te,
et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terrae, et docebit te;
et narrabunt pisces maris.
8 Loquere terrae, et docebit te;
et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat in omnibus his
quod manus Domini hoc fecerit?
9 Quis ignorat in omnibus his
quod manus Domini hoc fecerit?
10 In cuius manu anima omnis viventis
et spiritus universae carnis hominis.
10 In cuius manu anima omnis viventis
et spiritus universae carnis hominis.
11 Nonne auris verba diiudicat,
et palatum cibum sibi gustat?
11 Nonne auris verba diiudicat,
et palatum cibum sibi gustat?
12 In senibus est sapientia,
et in longaevis prudentia.
12 In senibus est sapientia,
et in longaevis prudentia.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo;
ipse habet consilium et intellegentiam.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo;
ipse habet consilium et intellegentiam.
14 Si destruxerit, nemo est, qui aedificet;
si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
14 Si destruxerit, nemo est, qui aedificet;
si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
15 Si continuerit aquas, arescent;
et, si emiserit eas, subvertent terram.
15 Si continuerit aquas, arescent;
et, si emiserit eas, subvertent terram.
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia;
ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia;
ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
17 Inducit consiliarios spoliatos
et iudices in stuporem.
17 Inducit consiliarios spoliatos
et iudices in stuporem.
18 Balteum regum dissolvit
et praecingit fune renes eorum.
18 Balteum regum dissolvit
et praecingit fune renes eorum.
19 Inducit sacerdotes spoliatos
et optimates supplantat,
19 Inducit sacerdotes spoliatos
et optimates supplantat,
20 commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens.
20 commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens.
21 Effundit despectionem super principes
et cingulum fortium relaxat.
21 Effundit despectionem super principes
et cingulum fortium relaxat.
22 Qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis.
22 Qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis.
23 Qui multiplicat gentes et perdit eas
et subversas in integrum restituit.
23 Qui multiplicat gentes et perdit eas
et subversas in integrum restituit.
24 Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos
et errare eos faciet per invium desertum.
24 Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos
et errare eos faciet per invium desertum.
25 Palpabunt quasi in tenebris et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.
25 Palpabunt quasi in tenebris et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.