Scrutatio

Domenica, 16 giugno 2024 - Sant´ Aureliano ( Letture di oggi)

Numeri (عدد) 2


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وكلم الرب موسى وهرون قائلا1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 ينزل بنو اسرائيل كلّ عند رايته بأعلام لبيوت آبائهم. قبالة خيمة الاجتماع حولها ينزلون.2 “ Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
3 فالنازلون الى الشرق نحو الشروق راية محلّة يهوذا حسب اجنادهم. والرئيس لبني يهوذا نحشون بن عميناداب.3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;
4 وجنده المعدودون منهم اربعة وسبعون الفا وست مئة.4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.
5 والنازلون معه سبط يسّاكر. والرئيس لبني يسّاكر نثنائيل بن صوغر.5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;
6 وجنده المعدودون منه اربعة وخمسون الفا واربع مئة.6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.
7 وسبط زبولون. والرئيس لبني زبولون أليآب بن حيلون.7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;
8 وجنده المعدودون منه سبعة وخمسون الفا واربع مئة.8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.
9 جميع المعدودين لمحلة يهوذا مئة الف وستة وثمانون الفا واربع مئة باجنادهم. يرتحلون اولا9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
10 راية محلّة رأوبين الى التيمن حسب اجنادهم. والرئيس لبني رأوبين اليصور بن شديئور10 Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;
11 وجنده المعدودون منه ستة واربعون الفا وخمس مئة.11 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.
12 والنازلون معه سبط شمعون. والرئيس لبني شمعون شلوميئيل بن صوريشدّاي.12 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;
13 وجنده المعدودون منهم تسعة وخمسون الفا وثلاث مئة.13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.
14 وسبط جاد. والرئيس لبني جاد ألياساف بن رعوئيل.14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;
15 وجنده المعدودون منهم خمسة واربعون الفا وست مئة وخمسون.15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.
16 جميع المعدودين لمحلة رأوبين مئة الف وواحد وخمسون الفا واربع مئة وخمسون باجنادهم. ويرتحلون ثانية16 Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
17 ثم ترتحل خيمة الاجتماع محلة اللاويين في وسط المحلات. كما ينزلون كذلك يرتحلون. كلّ في موضعه براياتهم17 Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
18 راية محلّة افرايم حسب اجنادهم الى الغرب. والرئيس لبني افرايم أليشمع بن عمّيهود.18 Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;
19 وجنده المعدودون منهم اربعون الفا وخمس مئة.19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.
20 ومعه سبط منسّى. والرئيس لبني منسّى جمليئيل بن فدهصور.20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
21 وجنده المعدودون منهم اثنان وثلاثون الفا ومئتان.21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.
22 وسبط بنيامين. والرئيس لبني بنيامين ابيدن بن جدعوني.22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;
23 وجنده المعدودون منهم خمسة وثلاثون الفا واربع مئة.23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.
24 جميع المعدودين لمحلة افرايم مئة الف وثمانية آلاف ومئة باجنادهم. ويرتحلون ثالثة24 Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
25 راية محلّة دان الى الشمال حسب اجنادهم. والرئيس لبني دان اخيعزر بن عمّيشدّاي.25 Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;
26 وجنده المعدودون منهم اثنان وستون الفا وسبع مئة.26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti.
27 والنازلون معه سبط اشير. والرئيس لبني اشير فجعيئيل بن عكرن.27 Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;
28 وجنده المعدودون منهم واحد واربعون الفا وخمس مئة.28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.
29 وسبط نفتالي. والرئيس لبني نفتالي اخيرع بن عينن.29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;
30 وجنده المعدودون منهم ثلاثة وخمسون الفا واربع مئة.30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.
31 وجميع المعدودين لمحلة دان مئة الف وسبعة وخمسون الفا وست مئة. يرتحلون اخيرا براياتهم31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ”.
32 هؤلاء هم المعدودون من بني اسرائيل حسب بيوت آبائهم. جميع المعدودين من المحلات باجنادهم ست مئة الف وثلاثة آلاف وخمس مئة وخمسون32 Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.
33 واما اللاويون فلم يعدّوا بين بني اسرائيل كما امر الرب موسى.33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
34 ففعل بنو اسرائيل حسب كل ما امر به الرب موسى. هكذا نزلوا براياتهم وهكذا ارتحلوا. كلّ حسب عشائره مع بيت آبائه34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.