Scrutatio

Thursday, 5 December 2024 - Santa Consolata di Genova ( Letture di oggi)

Philemonem 1


font

1Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,2et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.7Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :10obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :14sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.15Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :16jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :18si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.19Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :20ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.21Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
22Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.23Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,24Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.25Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.