1 أفنبتدئ نمدح انفسنا ام لعلنا نحتاج كقوم رسائل توصية اليكم او رسائل توصية منكم. | 1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ? |
2 انتم رسالتنا مكتوبة في قلوبنا معروفة ومقروءة من جميع الناس | 2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus : |
3 ظاهرين انكم رسالة المسيح مخدومة منا مكتوبة لا بحبر بل بروح الله الحي . لا في الواح حجرية بل في الواح قلب لحمية | 3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
|
4 ولكن لنا ثقة مثل هذه بالمسيح لدى الله. | 4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum : |
5 ليس اننا كفاة من انفسنا ان نفتكر شيئا كانه من انفسنا بل كفايتنا من الله | 5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est : |
6 الذي جعلنا كفاة لان نكون خدام عهد جديد. لا الحرف بل الروح. لان الحرف يقتل ولكن الروح يحيي. | 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. |
7 ثم ان كانت خدمة الموت المنقوشة باحرف في حجارة قد حصلت في مجد حتى لم يقدر بنو اسرائيل ان ينظروا الى وجه موسى لسبب مجد وجهه الزائل | 7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur : |
8 فكيف لا تكون بالأولى خدمة الروح في مجد. | 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ? |
9 لانه ان كانت خدمة الدينونة مجدا فبالأولى كثيرا تزيد خدمة البر في مجد. | 9 Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. |
10 فان الممجد ايضا لم يمجد من هذا القبيل لسبب المجد الفائق. | 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. |
11 لانه ان كان الزائل في مجد فبالأولى كثيرا يكون الدائم في مجد | 11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.
|
12 فاذ لنا رجاء مثل هذا نستعمل مجاهرة كثيرة. | 12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur : |
13 وليس كما كان موسى يضع برقعا على وجهه لكي لا ينظر بنو اسرائيل الى نهاية الزائل. | 13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, |
14 بل أغلظت اذهانهم لانه حتى اليوم ذلك البرقع نفسه عند قراءة العهد العتيق باق غير منكشف الذي يبطل في المسيح. | 14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), |
15 لكن حتى اليوم حين يقرأ موسى البرقع موضوع على قلبهم. | 15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. |
16 ولكن عندما يرجع الى الرب يرفع البرقع. | 16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. |
17 واما الرب فهو الروح وحيث روح الرب هناك حرية. | 17 Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. |
18 ونحن جميعا ناظرين مجد الرب بوجه مكشوف كما في مرآة نتغيّر الى تلك الصورة عينها من مجد الى مجد كما من الرب الروح | 18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. |