1 وفي احدى تلك الايام اذ كان يعلّم الشعب في الهيكل ويبشر وقف رؤساء الكهنة والكتبة مع الشيوخ | 1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, |
2 وكلموه قائلين قل لنا باي سلطان تفعل هذا. او من هو الذي اعطاك هذا السلطان. | 2 et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ? |
3 فاجاب وقال لهم وانا ايضا اسألكم كلمة واحدة فقولوا لي. | 3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi : |
4 معمودية يوحنا من السماء كانت ام من الناس. | 4 baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ? |
5 فتآمروا فيما بينهم قائلين ان قلنا من السماء يقول فلماذا لم تؤمنوا به. | 5 At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ? |
6 وان قلنا من الناس فجميع الشعب يرجموننا لانهم واثقون بان يوحنا نبي. | 6 Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse. |
7 فاجابوا انهم لا يعلمون من اين. | 7 Et responderunt se nescire unde esset. |
8 فقال لهم يسوع ولا انا اقول لكم باي سلطان افعل هذا | 8 Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
|
9 وابتدأ يقول للشعب هذا المثل. انسان غرس كرما وسلمه الى كرامين وسافر زمانا طويلا. | 9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus. |
10 وفي الوقت ارسل الى الكرامين عبدا لكي يعطوه من ثمر الكرم. فجلده الكرامون وارسلوه فارغا. | 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. |
11 فعاد وارسل عبدا آخر. فجلدوا ذلك ايضا واهانوه وارسلوه فارغا. | 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. |
12 ثم عاد فارسل ثالثا. فجرحوا هذا ايضا واخرجوه. | 12 Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt. |
13 فقال صاحب الكرم ماذا افعل. أرسل ابني الحبيب. لعلهم اذا رأوه يهابون. | 13 Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. |
14 فلما رآه الكرامون تآمروا فيما بينهم قائلين هذا هو الوارث. هلموا نقتله لكي يصير لنا الميراث. | 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. |
15 فاخرجوه خارج الكرم وقتلوه. فماذا يفعل بهم صاحب الكرم. | 15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ? |
16 يأتي ويهلك هؤلاء الكرامين ويعطي الكرم لآخرين. فلما سمعوا قالوا حاشا. | 16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit. |
17 فنظر اليهم وقال اذا ما هو هذا المكتوب الحجر الذي رفضه البناؤون هو قد صار راس الزاوية. | 17 Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ? |
18 كل من يسقط على ذلك الحجر يترضض. ومن سقط هو عليه يسحقه. | 18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.
|
19 فطلب رؤساء الكهنة والكتبة ان يلقوا الايادي عليه في تلك الساعة ولكنهم خافوا الشعب. لانهم عرفوا انه قال هذا المثل عليهم | 19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. |
20 فراقبوه وارسلوا جواسيس يتراءون انهم ابرار لكي يمسكوه بكلمة حتى يسلموه الى حكم الوالي وسلطانه. | 20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. |
21 فسألوه قائلين يا معلّم نعلم انك بالاستقامة تتكلم وتعلّم ولا تقبل الوجوه بل بالحق تعلّم طريق الله. | 21 Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. |
22 أيجوز لنا ان نعطي جزية لقيصر ام لا. | 22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ? |
23 فشعر بمكرهم وقال لهم لماذا تجربونني. | 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ? |
24 أروني دينارا. لمن الصورة والكتابة. فاجابوا وقالوا لقيصر. | 24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris. |
25 فقال لهم اعطوا اذا ما لقيصر لقيصر وما للّه للّه. | 25 Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. |
26 فلم يقدروا ان يمسكوه بكلمة قدام الشعب. وتعجبوا من جوابه وسكتوا | 26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.
|
27 وحضر قوم من الصدوقيين الذين يقاومون امر القيامة وسألوه | 27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, |
28 قائلين يا معلّم كتب لنا موسى ان مات لاحد اخ وله امرأة ومات بغير ولد يأخذ اخوه المرأة ويقيم نسلا لاخيه. | 28 dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. |
29 فكان سبعة اخوة. واخذ الاول امرأة ومات بغير ولد. | 29 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. |
30 فأخذ الثاني المرأة ومات بغير ولد. | 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. |
31 ثم اخذها الثالث وهكذا السبعة. ولم يتركوا ولدا وماتوا. | 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. |
32 وآخر الكل ماتت المرأة ايضا. | 32 Novissime omnium mortua est et mulier. |
33 ففي القيامة لمن منهم تكون زوجة. لانها كانت زوجة للسبعة. | 33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem. |
34 فاجاب وقال لهم يسوع ابناء هذا الدهر يزوجون ويزوجون. | 34 Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias : |
35 ولكن الذين حسبوا اهلا للحصول على ذلك الدهر والقيامة من الاموات لا يزوجون ولا يزوجون. | 35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores : |
36 اذ لا يستطيعون ان يموتوا ايضا لانهم مثل الملائكة وهم ابناء الله اذ هم ابناء القيامة. | 36 neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. |
37 واما ان الموتى يقومون فقد دل عليه موسى ايضا في امر العليقة كما يقول. الرب اله ابراهيم واله اسحق واله يعقوب. | 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. |
38 وليس هو اله اموات بل اله احياء لان الجميع عنده احياء. | 38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei. |
39 فاجاب قوما من الكتبة وقالوا يا معلّم حسنا قلت. | 39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti. |
40 ولم يتجاسروا ايضا ان يسألوه عن شيء | 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
|
41 وقال لهم كيف يقولون ان المسيح ابن داود. | 41 Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ? |
42 وداود نفسه يقول في كتاب المزامير قال الرب لربي اجلس عن يميني | 42 et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis, |
43 حتى اضع اعداءك موطئا لقدميك. | 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. |
44 فاذا داود يدعوه ربا فكيف يكون ابنه | 44 David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ? |
45 وفيما كان جميع الشعب يسمعون قال لتلاميذه | 45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis : |
46 احذروا من الكتبة الذين يرغبون المشي بالطيالسة ويحبون التحيات في الاسواق والمجالس الاولى في المجامع والمتكآت الأولى في الولائم. | 46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, |
47 الذين يأكلون بيوت الارامل ولعلة يطيلون الصلوات. هؤلاء يأخذون دينونة اعظم | 47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem. |