1 Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab. | 1 هذا هو الكلام الذي كلم به موسى جميع اسرائيل في عبر الاردن في البرية في العربة قبالة سوف بين فاران وتوفل ولابان وحضيروت وذي ذهب |
2 Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne. | 2 احد عشر يوما من حوريب على طريق جبل سعير الى قادش برنيع. |
3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis. | 3 ففي السنة الاربعين في الشهر الحادي عشر في الاول من الشهر كلم موسى بني اسرائيل حسب كل ما اوصاه الرب اليهم. |
4 Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai, | 4 بعدما ضرب سيحون ملك الاموريين الساكن في حشبون وعوج ملك باشان الساكن في عشتاروث في اذرعي. |
5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere: | 5 في عبر الاردن في ارض موآب ابتدأ موسى يشرح هذه الشريعة قائلا |
6 “ Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis; | 6 الرب الهنا كلمنا في حوريب قائلا. كفاكم قعود في هذا الجبل. |
7 convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten. | 7 تحولوا وارتحلوا وادخلوا جبل الاموريين وكل ما يليه من العربة والجبل والسهل والجنوب وساحل البحر ارض الكنعاني ولبنان الى النهر الكبير نهر الفرات. |
8 En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”.
| 8 انظر قد جعلت امامكم الارض. ادخلوا وتملكوا الارض التي اقسم الرب لآبائكم ابراهيم واسحق ويعقوب ان يعطيها لهم ولنسلهم من بعدهم |
9 Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos; | 9 وكلمتكم في ذلك الوقت قائلا لا اقدر وحدي ان احملكم. |
10 Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi. | 10 الرب الهكم قد كثركم. وهوذا انتم اليوم كنجوم السماء في الكثرة. |
11 Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis. | 11 الرب اله آبائكم يزيد عليكم مثلكم الف مرّة ويبارككم كما كلمكم. |
12 Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia; | 12 كيف احمل وحدي ثقلكم وحملكم وخصومتكم. |
13 date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. | 13 هاتوا من اسباطكم رجالا حكماء وعقلاء ومعروفين فاجعلهم رؤوسكم. |
14 Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”. | 14 فاجبتموني وقلتم حسن الامر الذي تكلمت به ان يعمل. |
15 Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris. | 15 فاخذت رؤوس اسباطكم رجالا حكماء ومعروفين وجعلتهم رؤوسا عليكم رؤساء الوف ورؤساء مئات ورؤساء خماسين ورؤساء عشرات وعرفاء لاسباطكم. |
16 Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus. | 16 وأمرت قضاتكم في ذلك الوقت قائلا. اسمعوا بين اخوتكم واقضوا بالحق بين الانسان واخيه ونزيله. |
17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
| 17 لا تنظروا الى الوجوه في القضاء. للصغير كالكبير تسمعون. لا تهابوا وجه انسان لان القضاء لله. والامر الذي يعسر عليكم تقدمونه اليّ لاسمعه. |
18 Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis.
| 18 وامرتكم في ذلك الوقت بكل الامور التي تعملونها. |
19 Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, | 19 ثم ارتحلنا من حوريب وسلكنا كل ذلك القفر العظيم المخوف الذي رأيتم في طريق جبل الاموريين كما امرنا الرب الهنا. وجئنا الى قادش برنيع. |
20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. | 20 فقلت لكم قد جئتم الى جبل الاموريين الذي اعطانا الرب الهنا. |
21 Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas.
| 21 انظر. قد جعل الرب الهك الارض امامك. اصعد تملك كما كلمك الرب اله آبائك. لا تخف ولا ترتعب. |
22 Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”. | 22 فتقدمتم اليّ جميعكم وقلتم دعنا نرسل رجالا قدامنا ليتجسسوا لنا الارض ويردوا الينا خبرا عن الطريق التي نصعد فيها والمدن التي نأتي اليها. |
23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis. | 23 فحسن الكلام لديّ فاخذت منكم اثني عشر رجلا. رجلا واحدا من كل سبط. |
24 Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra, | 24 فانصرفوا وصعدوا الى الجبل وأتوا الى وادي اشكول وتجسّسوه |
25 sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”. | 25 وأخذوا في ايديهم من اثمار الارض ونزلوا به الينا وردّوا لنا خبرا وقالوا جيدة هي الارض التي اعطانا الرب الهنا |
26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri | 26 لكنكم لم تشاءوا ان تصعدوا وعصيتم قول الرب الهكم |
27 murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret. | 27 وتمرمرتم في خيامكم وقلتم الرب بسبب بغضته لنا قد اخرجنا من ارض مصر ليدفعنا الى ايدي الاموريين لكي يهلكنا. |
28 Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”.
| 28 الى اين نحن صاعدون. قد اذاب اخوتنا قلوبنا قائلين. شعب اعظم واطول منا. مدن عظيمة محصّنة الى السماء وايضا قد راينا بني عناق هناك. |
29 Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos. | 29 فقلت لكم لا ترهبوا ولا تخافوا منهم. |
30 Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus. | 30 الرب الهكم السائر امامكم هو يحارب عنكم حسب كل ما فعل معكم في مصر امام اعينكم |
31 Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. | 31 وفي البرية حيث رأيت كيف حملك الرب الهك كما يحمل الانسان ابنه في كل الطريق التي سلكتموها حتى جئتم الى هذا المكان. |
32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, | 32 ولكن في هذا الامر لستم واثقين بالرب الهكم |
33 qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
| 33 السائر امامكم في الطريق ليلتمس لكم مكانا لنزولكم في نار ليلا ليريكم الطريق التي تسيرون فيها وفي سحاب نهارا. |
34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait: | 34 وسمع الرب صوت كلامكم فسخط واقسم قائلا. |
35 “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris, | 35 لن يرى انسان من هؤلاء الناس من هذا الجيل الشرير الارض الجيدة التي اقسمت ان اعطيها لآبائكم |
36 praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”. | 36 ما عدا كالب بن يفنّة. هو يراها وله اعطي الارض التي وطئها ولبنيه لانه قد اتبع الرب تماما. |
37 Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc; | 37 وعليّ ايضا غضب الرب بسببكم قائلا وانت ايضا لا تدخل الى هناك. |
38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli. | 38 يشوع بن نون الواقف امامك هو يدخل الى هناك. شدّده لانه هو يقسمها لاسرائيل. |
39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. | 39 واما اطفالكم الذين قلتم يكونون غنيمة وبنوكم الذين لم يعرفوا اليوم الخير والشر فهم يدخلون الى هناك ولهم اعطيها وهم يملكونها. |
40 Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”.
| 40 واما انتم فتحولوا وارتحلوا الى البرية على طريق بحر سوف |
41 Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in montem, | 41 فاجبتم وقلتم لي قد اخطأنا الى الرب. نحن نصعد ونحارب حسب كل ما امرنا الرب الهنا. وتنطّقتم كل واحد بعدة حربه واستخففتم الصعود الى الجبل. |
42 ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”. | 42 فقال الرب لي قل لهم لا تصعدوا ولا تحاربوا لاني لست في وسطكم لئلا تنكسروا امام اعدائكم. |
43 Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem. | 43 فكلمتكم ولم تسمعوا بل عصيتم قول الرب وطغيتم وصعدتم الى الجبل. |
44 Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma. | 44 فخرج الاموريون الساكنون في ذلك الجبل للقائكم وطردوكم كما يفعل النحل وكسروكم في سعير الى حرمة. |
45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere. | 45 فرجعتم وبكيتم امام الرب ولم يسمع الرب لصوتكم ولا اصغى اليكم. |
46 Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis.
| 46 وقعدتم في قادش اياما كثيرة كالايام التي قعدتم فيها |