Scrutatio

Sabato, 4 maggio 2024 - San Ciriaco ( Letture di oggi)

Deuteronomio 1


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab.1 אלה הדברים אשר דבר משה אל כל ישראל בעבר הירדן במדבר בערבה מול סוף בין פארן ובין תפל ולבן וחצרת ודי זהב
2 Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne.2 אחד עשר יום מחרב דרך הר שעיר עד קדש ברנע
3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis.3 ויהי בארבעים שנה בעשתי עשר חדש באחד לחדש דבר משה אל בני ישראל ככל אשר צוה יהוה אתו אלהם
4 Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai,4 אחרי הכתו את סיחן מלך האמרי אשר יושב בחשבון ואת עוג מלך הבשן אשר יושב בעשתרת באדרעי
5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere:5 בעבר הירדן בארץ מואב הואיל משה באר את התורה הזאת לאמר
6 “ Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis;6 יהוה אלהינו דבר אלינו בחרב לאמר רב לכם שבת בהר הזה
7 convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten.7 פנו וסעו לכם ובאו הר האמרי ואל כל שכניו בערבה בהר ובשפלה ובנגב ובחוף הים ארץ הכנעני והלבנון עד הנהר הגדל נהר פרת
8 En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”.
8 ראה נתתי לפניכם את הארץ באו ורשו את הארץ אשר נשבע יהוה לאבתיכם לאברהם ליצחק וליעקב לתת להם ולזרעם אחריהם
9 Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos;9 ואמר אלכם בעת ההוא לאמר לא אוכל לבדי שאת אתכם
10 Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi.10 יהוה אלהיכם הרבה אתכם והנכם היום ככוכבי השמים לרב
11 Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis.11 יהוה אלהי אבותכם יסף עליכם ככם אלף פעמים ויברך אתכם כאשר דבר לכם
12 Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia;12 איכה אשא לבדי טרחכם ומשאכם וריבכם
13 date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.13 הבו לכם אנשים חכמים ונבנים וידעים לשבטיכם ואשימם בראשיכם
14 Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”.14 ותענו אתי ותאמרו טוב הדבר אשר דברת לעשות
15 Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris.15 ואקח את ראשי שבטיכם אנשים חכמים וידעים ואתן אתם ראשים עליכם שרי אלפים ושרי מאות ושרי חמשים ושרי עשרת ושטרים לשבטיכם
16 Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus.16 ואצוה את שפטיכם בעת ההוא לאמר שמע בין אחיכם ושפטתם צדק בין איש ובין אחיו ובין גרו
17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
17 לא תכירו פנים במשפט כקטן כגדל תשמעון לא תגורו מפני איש כי המשפט לאלהים הוא והדבר אשר יקשה מכם תקרבון אלי ושמעתיו
18 Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis.
18 ואצוה אתכם בעת ההוא את כל הדברים אשר תעשון
19 Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,19 ונסע מחרב ונלך את כל המדבר הגדול והנורא ההוא אשר ראיתם דרך הר האמרי כאשר צוה יהוה אלהינו אתנו ונבא עד קדש ברנע
20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis.20 ואמר אלכם באתם עד הר האמרי אשר יהוה אלהינו נתן לנו
21 Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas.
21 ראה נתן יהוה אלהיך לפניך את הארץ עלה רש כאשר דבר יהוה אלהי אבתיך לך אל תירא ואל תחת
22 Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”.22 ותקרבון אלי כלכם ותאמרו נשלחה אנשים לפנינו ויחפרו לנו את הארץ וישבו אתנו דבר את הדרך אשר נעלה בה ואת הערים אשר נבא אליהן
23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis.23 וייטב בעיני הדבר ואקח מכם שנים עשר אנשים איש אחד לשבט
24 Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra,24 ויפנו ויעלו ההרה ויבאו עד נחל אשכל וירגלו אתה
25 sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”.25 ויקחו בידם מפרי הארץ ויורדו אלינו וישבו אתנו דבר ויאמרו טובה הארץ אשר יהוה אלהינו נתן לנו
26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri26 ולא אביתם לעלת ותמרו את פי יהוה אלהיכם
27 murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret.27 ותרגנו באהליכם ותאמרו בשנאת יהוה אתנו הוציאנו מארץ מצרים לתת אתנו ביד האמרי להשמידנו
28 Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”.
28 אנה אנחנו עלים אחינו המסו את לבבנו לאמר עם גדול ורם ממנו ערים גדלת ובצורת בשמים וגם בני ענקים ראינו שם
29 Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos.29 ואמר אלכם לא תערצון ולא תיראון מהם
30 Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus.30 יהוה אלהיכם ההלך לפניכם הוא ילחם לכם ככל אשר עשה אתכם במצרים לעיניכם
31 Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.31 ובמדבר אשר ראית אשר נשאך יהוה אלהיך כאשר ישא איש את בנו בכל הדרך אשר הלכתם עד באכם עד המקום הזה
32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,32 ובדבר הזה אינכם מאמינם ביהוה אלהיכם
33 qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
33 ההלך לפניכם בדרך לתור לכם מקום לחנתכם באש לילה לראתכם בדרך אשר תלכו בה ובענן יומם
34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:34 וישמע יהוה את קול דבריכם ויקצף וישבע לאמר
35 “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,35 אם יראה איש באנשים האלה הדור הרע הזה את הארץ הטובה אשר נשבעתי לתת לאבתיכם
36 praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”.36 זולתי כלב בן יפנה הוא יראנה ולו אתן את הארץ אשר דרך בה ולבניו יען אשר מלא אחרי יהוה
37 Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc;37 גם בי התאנף יהוה בגללכם לאמר גם אתה לא תבא שם
38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli.38 יהושע בן נון העמד לפניך הוא יבא שמה אתו חזק כי הוא ינחלנה את ישראל
39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.39 וטפכם אשר אמרתם לבז יהיה ובניכם אשר לא ידעו היום טוב ורע המה יבאו שמה ולהם אתננה והם יירשוה
40 Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”.
40 ואתם פנו לכם וסעו המדברה דרך ים סוף
41 Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in montem,41 ותענו ותאמרו אלי חטאנו ליהוה אנחנו נעלה ונלחמנו ככל אשר צונו יהוה אלהינו ותחגרו איש את כלי מלחמתו ותהינו לעלת ההרה
42 ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”.42 ויאמר יהוה אלי אמר להם לא תעלו ולא תלחמו כי אינני בקרבכם ולא תנגפו לפני איביכם
43 Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem.43 ואדבר אליכם ולא שמעתם ותמרו את פי יהוה ותזדו ותעלו ההרה
44 Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma.44 ויצא האמרי הישב בהר ההוא לקראתכם וירדפו אתכם כאשר תעשינה הדברים ויכתו אתכם בשעיר עד חרמה
45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere.45 ותשבו ותבכו לפני יהוה ולא שמע יהוה בקלכם ולא האזין אליכם
46 Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis.
46 ותשבו בקדש ימים רבים כימים אשר ישבתם