Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 35


font

1Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho:2“ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,3ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum;4quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.5Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.
6De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,7id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.8Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ”.
9Ait Dominus ad Moysen:10“ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,11eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint;12erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.13De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,14tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,15tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.
16Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.17Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur.18Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur.19Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.20Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias21aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.
22Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,23vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,24iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas25et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.26Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,27et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;28debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.29Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris.
30Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.31Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur.32Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.33Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.34Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ”.