Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Isaia 39


font

1In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonislitteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset.2Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui etargentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilissuae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod nonostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
3Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “ Quiddixerunt viri isti et unde venerunt ad te? ”. Et dixit Ezechias: “ De terralonginqua venerunt ad me, de Babylone ”.4Et dixit: “Quid viderunt in domotua?”. Et dixit Ezechias: “ Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuitres, quam non ostenderim eis in thesauris meis ”.
5Et dixit Isaias ad Ezechiam: “ Audi verbum Domini exercituum:6Ecce diesvenient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaveruntpatres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicitDominus.7Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, eterunt eunuchi in palatio regis Babylonis ”.8Et dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonum verbum Domini, quod locutus est ”. Et dixit: “ Dummodo fiat pax etsecuritas in diebus meis ”.