Isaia 24
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat faciem eius et dispergit habitatores eius. | 1 Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. |
2 Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. | 2 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet. |
3 Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. | 3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc. |
4 Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit altitudo simul cum terra. | 4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. |
5 Et terra infecta est sub habitatoribussuis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum. | 5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. |
6 Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. | 6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. |
7 Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde. | 7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ; |
8 Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae; | 8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ. |
9 cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam. | 9 Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam. |
10 Attrita est civitas inanitatis, clausa est omnis domus, ut nemo introeat; | 10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte. |
11 clamor est super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. | 11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ. |
12 Relicta est in urbe solitudo, et in ruinam confracta est porta; | 12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. |
13 quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi. | 13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia. |
14 Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari. | 14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. |
15 Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. | 15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël. |
16 A finibus terrae laudes audivimus: “ Gloria iusto ”. Et dixi: “ Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! ”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. | 16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. |
17 Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae. | 17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. |
18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae. | 18 Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ. |
19 Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra, | 19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ; |
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. | 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. |
21 Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae super terram; | 21 Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ; |
22 et congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in carcere; et post multos dies visitabuntur. | 22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. |
23 Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur. | 23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. |