Siracide 18
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum. | |
2 Quis sufficit enarrare opera illius? | |
3 Et quis investigabit magnalia eius? | |
4 Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius? | |
5 Non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei; | |
6 cum consummaverit homo, tunc incipiet et, cum quieverit, aporiabitur. | |
7 Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? | |
8 Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. | |
9 Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam. | |
10 Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. | |
11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam aequitatis. | |
12 Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem. | |
13 Qui reprehendit, docet et erudit quasi pastor dirigens gregem suum. | |
14 Miseretur excipientibus doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius. | |
15 Fili, in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi mali. | |
16 Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum. | |
17 Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso. | |
18 Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos. | |
19 Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce. | |
20 Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem. | |
21 Ante languorem humilia te et in tempore peccati ostende conversionem tuam. | |
22 Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. | |
23 Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum. | |
24 Memento irae in die consummationis et, suo tempore, retributionis in conversione faciei. | |
25 Memento famis in tempore abundantiae et necessitatum paupertatis in die divitiarum. | |
26 A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. | |
27 Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia. | |
28 Omnis astutus agnoscit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem. | |
29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia. | |
30 De continentia animae. Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine; | |
31 si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis. | |
32 Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est paupertas illius. | |
33 Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae. |