Siracide 17
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum; | |
2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute. | |
3 Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. | |
4 Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium. | |
5 Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos. | |
6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis. | |
7 Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum | |
8 et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius. | |
9 Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos. | |
10 Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis. | |
11 Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “ Attendite ab omni iniquo ”. | |
12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo. | |
13 Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius. | |
14 In unamquamque gentem praeposuit rectorem, | |
15 et pars Dei Israel factus est. | |
16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. | |
17 Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei. | |
18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. | |
19 Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet. | |
20 Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis. | |
21 Convertere ad Dominum et relinque peccata tua; | |
22 precare ante faciem Domini et minue offendicula. | |
23 Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem. | |
24 Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. | |
25 Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo? | |
26 Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio. | |
27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius. | |
28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! | |
29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis. | |
30 Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur. | |
31 Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis. |