Proverbi 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est. | 1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est. |
2 Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit. | 2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. |
3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur. | 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. |
4 Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta. | 4 Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. |
5 Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia. | 5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta. |
6 Verba impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos. | 6 Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos. |
7 Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit. | 7 Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit. |
8 Ad doctrinam suam laudabitur vir; qui autem perversus corde est, patebit contemptui. | 8 Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui. |
9 Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane. | 9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. |
10 Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. | 10 Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia. |
11 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est. | 11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. |
12 Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem iustorum proficiet. | 12 Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet. |
13 Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia. | 13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. |
14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. | 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. |
15 Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia. | 15 Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia. |
16 Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus. | 16 Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est. |
17 Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae. | 17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus. |
18 Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est. | 18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ : lingua autem sapientium sanitas est. |
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum, ad momentum autem lingua mendacii. | 19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. |
20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. | 20 Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. |
21 Nulla calamitas obveniet iusto, impii autem replebuntur malo. | 21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit : impii autem replebuntur malo. |
22 Abominatio est Domino labia mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei. | 22 Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei. |
23 Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. | 23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. |
24 Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet. | 24 Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est, tributis serviet. |
25 Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum. | 25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur. |
26 In rectum ducit amicum iustus, iter autem impiorum decipiet eos. | 26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos. |
27 Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio. | 27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. |
28 In semita iustitiae vita, est autem etiam iter apertum ad mortem. | 28 In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem. |