Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Tobia 3


font

1Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum gemitibus:2“ Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viae tuaemisericordia et veritas, et tu iudicas saeculum.3Et nunc, Domine, memor estomei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et proneglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te,4quoniam nonoboedivimus praeceptis tuis, et tradidisti nos in direptionem et captivitatem etmortem et in parabolam et fabulam et improperium in omnibus nationibus, in quasnos dispersisti.5Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas propeccatis meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et nonambulavimus sinceriter coram te.6Et nunc secundum quod tibi placet fac mecumet praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quiaexpedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, ettristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, etdimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quiaexpedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et neimproperia audiam ”.
7Eadem die contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis Mediae, ut et ipsaaudiret improperia ab una ex ancillis patris sui,8quoniam tradita erat virisseptem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat eos, antequam cum illafierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi ancilla: “ Tu es, quaesuffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris septem, et nemine eorum fruitaes.9Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis,nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum ”.10In illa diecontristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locumpatris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: “ Neforte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, ethaec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cumtristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecariDominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea ”.11Eodemtempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: “ Benedictuses, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabilein saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum.12Et nunc, Domine, adte faciem meam et oculos meos direxi.13Iube me dimitti desuper terram, et neaudiam iam improperia.14Tu scis, Domine, quoniam munda sum ab omni immunditiaviri15et non coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terracaptivitatis meae. Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui possideathereditatem illius, neque frater est illi proximus neque propinquus illi, utcustodiam me illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhucvivere? Et si non tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur inme et misereatur mei, et ne iam improperium audiam ”.
16In ipso tempore exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei,17et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibusoculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiaefilio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniamThobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illotempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Ragueldescendit et ipsa de loco superiori.