Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 20
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 ויען צפר הנעמתי ויאמר | 1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: |
2 לכן שעפי ישיבוני ובעבור חושי בי | 2 “ Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me. |
3 מוסר כלמתי אשמע ורוח מבינתי יענני | 3 Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi. |
4 הזאת ידעת מני עד מני שים אדם עלי ארץ | 4 Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo super terram, |
5 כי רננת רשעים מקרוב ושמחת חנף עדי רגע | 5 quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti? |
6 אם יעלה לשמים שיאו וראשו לעב יגיע | 6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, |
7 כגללו לנצח יאבד ראיו יאמרו איו | 7 quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”. |
8 כחלום יעוף ולא ימצאוהו וידד כחזיון לילה | 8 Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. |
9 עין שזפתו ולא תוסיף ולא עוד תשורנו מקומו | 9 Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. |
10 בניו ירצו דלים וידיו תשבנה אונו | 10 Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam. |
11 עצמותיו מלאו עלומו ועמו על עפר תשכב | 11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient. |
12 אם תמתיק בפיו רעה יכחידנה תחת לשונו | 12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua. |
13 יחמל עליה ולא יעזבנה וימנענה בתוך חכו | 13 Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo. |
14 לחמו במעיו נהפך מרורת פתנים בקרבו | 14 Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. |
15 חיל בלע ויקאנו מבטנו יורשנו אל | 15 Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. |
16 ראש פתנים יינק תהרגהו לשון אפעה | 16 Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae. |
17 אל ירא בפלגות נהרי נחלי דבש וחמאה | 17 Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri. |
18 משיב יגע ולא יבלע כחיל תמורתו ולא יעלס | 18 Restituet quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non laetabitur. |
19 כי רצץ עזב דלים בית גזל ולא יבנהו | 19 Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam. |
20 כי לא ידע שלו בבטנו בחמודו לא ימלט | 20 Nec est satiatus venter eius; et cum desideriis suis evadere non potuit. |
21 אין שריד לאכלו על כן לא יחיל טובו | 21 Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius. |
22 במלאות שפקו יצר לו כל יד עמל תבואנו | 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum. |
23 יהי למלא בטנו ישלח בו חרון אפו וימטר עלימו בלחומו | 23 Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. |
24 יברח מנשק ברזל תחלפהו קשת נחושה | 24 Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum. |
25 שלף ויצא מגוה וברק ממררתו יהלך עליו אמים | 25 Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. |
26 כל חשך טמון לצפוניו תאכלהו אש לא נפח ירע שריד באהלו | 26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. |
27 יגלו שמים עונו וארץ מתקוממה לו | 27 Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum. |
28 יגל יבול ביתו נגרות ביום אפו | 28 Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. |
29 זה חלק אדם רשע מאלהים ונחלת אמרו מאל | 29 Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino ”. |