Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 11


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויען צפר הנעמתי ויאמר1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2 הרב דברים לא יענה ואם איש שפתים יצדק2 “ Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur?
Aut vir verbosus iustificabitur?
3 בדיך מתים יחרישו ותלעג ואין מכלם3 Vaniloquium tuum viros tacere faciet,
et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4 ותאמר זך לקחי ובר הייתי בעיניך4 Dixisti enim: “Purus est sermo meus,
et mundus sum in conspectu tuo”.
5 ואולם מי יתן אלוה דבר ויפתח שפתיו עמך5 Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum
et aperiret labia sua tibi,
6 ויגד לך תעלמות חכמה כי כפלים לתושיה ודע כי ישה לך אלוה מעונך6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae
et arcana consilia eius,
et intellegeres quod multo minora quaerat a te,
quam meretur iniquitas tua.
7 החקר אלוה תמצא אם עד תכלית שדי תמצא7 Forsitan vestigia Dei comprehendes
et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8 גבהי שמים מה תפעל עמקה משאול מה תדע8 Excelsior caelo est, et quid facies?
Profundior inferno, et quid cognosces?
9 ארכה מארץ מדה ורחבה מני ים9 Longior terra mensura eius
et latior mari.
10 אם יחלף ויסגיר ויקהיל ומי ישיבנו10 Si subverterit vel concluserit et coarctaverit,
quis contradicet ei?
11 כי הוא ידע מתי שוא וירא און ולא יתבונן11 Ipse enim novit hominum vanitatem;
et videns iniquitatem nonne considerat?
12 ואיש נבוב ילבב ועיר פרא אדם יולד12 Sed et vir vacuus cordatus fit,
et homo tamquam pullum onagri nascitur.
13 אם אתה הכינות לבך ופרשת אליו כפך13 Tu autem, si cor tuum firmaveris
et expanderis ad eum manus tuas,
14 אם און בידך הרחיקהו ואל תשכן באהליך עולה14 si iniquitatem, quae est in manu tua,abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
15 כי אז תשא פניך ממום והיית מצק ולא תירא15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula
et eris stabilis et non timebis.
16 כי אתה עמל תשכח כמים עברו תזכר16 Miseriae quoque oblivisceris
et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
17 ומצהרים יקום חלד תעפה כבקר תהיה17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam,
et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
18 ובטחת כי יש תקוה וחפרת לבטח תשכב18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe,
et defossus securus dormies.
19 ורבצת ואין מחריד וחלו פניך רבים19 Requiesces, et non erit qui te exterreat;
et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20 ועיני רשעים תכלינה ומנוס אבד מנהם ותקותם מפח נפש20 Oculi autem impiorum deficient,
et effugium peribit ab eis;
et spes illorum exhalatio animae ”.