Regum II 2
12345678910111213141516171819202122232425
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| NOVA VULGATA | Peshitta |
|---|---|
| 1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis; | 1 ܘܗܘܐ ܕܟܕ ܡܣܩ ܡܪܝܐ ܠܐܠܝܐ ܒܥܠܥܠܐ ܠܫܡܝܐ ܘܐܙܠܘ ܐܠܝܐ ܘܐܠܝܫܥ ܡܢ ܓܠܓܠܐ |
| 2 dixitque Elias ad Eliseum: “ Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel ”. Cui ait Eliseus: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Cumque descendissent Bethel, | 2 ܘܐܡܪ ܐܠܝܐ ܠܐܠܝܫܥ ܟܬܪ ܠܝ ܗܪܟܐ ܡܛܠ ܕܡܪܝܐ ܫܕܪܢܝ ܠܒܝܬ ܐܝܠ ܘܐܡܪ ܐܠܝܫܥ ܚܝ ܗܘ ܡܪܝܐ ܘܚܝܐ ܗܝ ܢܦܫܟ ܕܠܐ ܐܫܒܩܟ ܘܢܚܬܘ ܠܒܝܬ ܐܝܠ |
| 3 egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo? ”. Qui respondit: “ Et ego novi, silete ”. | 3 ܘܢܦܩܘ ܒܢ̈ܝ ܢܒ̈ܝܐ ܕܒܝܬ ܐܝܠ ܠܘܬ ܐܠܝܫܥ ܘܐܡܪܝܢ ܠܗ ܠܐ ܝܕܥ ܐܢܬ ܕܝܘܡܢܐ ܢܣܒ ܡܪܝܐ ܠܡܪܟ ܡܢ ܪܝܫܟ ܘܐܡܪ ܐܦ ܐܢܐ ܝܕܥ ܐܢܐ ܫܬܘܩܘ |
| 4 Dixit autem ei Elias: “ Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho ”. Et ille ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Cumque venissent Ierichum, | 4 ܘܐܡܪ ܐܠܝܐ ܠܐܠܝܫܥ ܟܬܪ ܠܝ ܗܪܟܐ ܡܛܠ ܕܡܪܝܐ ܫܕܪܢܝ ܠܐܝܪܝܚܘ ܘܐܡܪ ܚܝ ܗܘ ܡܪܝܐ ܘܚܝܐ ܗܝ ܢܦܫܟ ܕܠܐ ܐܫܒܩܟ ܘܐܙܠܘ ܠܐܝܪܝܚܘ |
| 5 accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: “ Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo? ”. Et ait: “ Et ego novi, silete ”. | 5 ܘܩܪܒܘ ܒܢ̈ܝ ܢܒܝ̈ܐ ܕܒܐܝܪܝܚܘ ܠܘܬ ܐܠܝܫܥ ܘܐܡܪ̈ܝܢ ܠܗ ܝܕܥ ܐܢܬ ܕܝܘܡܢܐ ܢܣܒ ܡܪܝܐ ܠܡܪܟ ܡܢ ܪܝܫܟ ܘܐܡܪ ܐܦ ܐܢܐ ܝܕܥ ܐܢܐ ܫܬܘܩܘ |
| 6 Dixit autem ei Elias: “ Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem ”. Qui ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Ierunt igitur ambo pariter, | 6 ܘܐܡܪ ܐܠܝܐ ܠܐܠܝܫܥ ܟܬܪ ܠܝ ܗܪܟܐ ܡܛܠ ܕܡܪܝܐ ܫܕܪܢܝ ܠܝܘܪܕܢܢ ܘܐܡܪ ܚܝ ܗܘ ܡܪܝܐ ܘܚܝܐ ܗܝ ܢܦܫܟ ܕܠܐ ܐܫܒܩܟ ܘܐܙܠܘ ܬܪ̈ܝܗܘܢ |
| 7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem. | 7 ܘܚܡܫܝܢ ܓܒܪ̈ܝܢ ܡܢ ܒܢ̈ܝ ܢܒ̈ܝܐ ܐܙܠܘ ܘܩܡܘ ܡܢ ܩܒܘܠ ܡܢ ܪܘܚܩܐ ܘܬܪ̈ܝܗܘܢ ܩܡܘ ܥܠ ܣܦܬܗ ܕܝܘܪܕܢܢ |
| 8 Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. | 8 ܘܢܣܒ ܐܠܝܐ ܡܥܦܪܗ ܘܟܪܟܗ ܘܡܚܐ ܐܢܘܢ ܠܡ̈ܝܐ ܕܝܘܪܕܢܢ ܘܐܬܦܠܓܘ ܦܠܓܐ ܠܟܐ ܘܦܠܓܐ ܠܟܐ ܘܥܒܪܘ ܬܪ̈ܝܗܘܢ ܒܝܒܫܐ |
| 9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “ Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te ”. Dixitque Eliseus: “ Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me ”. | 9 ܘܟܕ ܥܒܪܘ ܐܡܪ ܐܠܝܐ ܠܐܠܝܫܥ ܫܐܠ ܡܢܐ ܐܥܒܕ ܠܟ ܥܕܠܐ ܐܬܕܒܪ ܡܢܟ ܘܐܡܪ ܐܠܝܫܥ ܢܗܘܐ ܚܕ ܬܪ̈ܝܢ ܒܪܘܚܟ ܥܠܝ |
| 10 Qui respondit: “ Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit ”. | 10 ܘܐܡܪ ܐܣܓܝܬ ܫܐܠܬ ܐܢ ܬܚܙܝܢܝ ܟܕ ܡܬܕܒܪ ܐܢܐ ܡܢܟ ܢܗܘܐ ܠܟ ܗܟܢܐ ܘܐܢ ܠܐ ܠܐ ܢܗܘܐ |
| 11 Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum. | 11 ܘܗܘܐ ܕܟܕ ܗܢܘܢ ܡܡܠܠܝܢ ܘܡܗܠܟܝܢ ܘܗܐ ܡܪܟܒܬܐ ܕܢܘܪܐ ܘܪܟܫܐ ܕܢܘܪܐ. ܘܦܪܫܘ ܒܝܬ ܬܪ̈ܝܗܘܢ ܘܣܠܩ ܐܠܝܐ ܒܥܠܥܠܐ ܠܫܡܝܐ |
| 12 Eliseus autem videbat et clamabat: “ Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes. | 12 ܘܐܠܝܫܥ ܚܙܐ ܘܗܐ ܡܝܠܠ ܘܐܡܪ ܐܒܝ ܐܒܝ ܪܟܒܗ ܕܐܝܣܪܝܠ ܘܦܪ̈ܫܘܗܝ ܘܬܘܒ ܠܐ ܚܙܝܗܝ ܘܐܚܕ ܒ̈ܠܒܘܫܘܗܝ ܘܨܪܝ ܐܢܘܢ ܠܬܪ̈ܝܢ ܨܪ̈ܘܢ |
| 13 Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis. | 13 ܘܐܪܝܡ ܡܥܦܪܗ ܕܐܠܝܐ ܕܢܦܠ ܡܢܗ ܘܗܦܟ ܘܩܡ ܠܗ ܥܠ ܣܦܬܗ ܕܝܘܪܕܢܢ |
| 14 Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: “ Ubi est Deus Eliae etiam nunc? ”. Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. | 14 ܘܩܪܐ ܠܡܪܝܐ ܘܐܡܪ ܐܘܢ ܡܪܝܐ ܐܠܗܗ ܕܡܪܝ ܐܠܝܐ ܘܐܦ ܗܘ ܡܚܐ ܠܡ̈ܝܐ ܕܝܘܪܕܢܢ ܘܐܬܦܠܓܘ ܦܠܓܐ ܠܟܐ ܘܦܠܓܐ ܠܟܐ ܘܥܒܪ ܐܠܝܫܥ |
| 15 Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: “ Requievit spiritus Eliae super Eliseum ”. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram | 15 ܘܚܙܘ ܒܢ̈ܝ ܢܒܝ̈ܐ ܕܒܐܝܪܝܚܘ ܡܢ ܩܒܘܠ ܘܐܡܪܘ ܫܪܬ ܪܘܚܗ ܕܐܠܝܐ ܥܠ ܐܠܝܫܥ ܘܐܬܘ ܠܐܘܪܥܗ ܘܣܓܕܘ ܠܗ ܥܠ ܐܪܥܐ |
| 16 dixeruntque illi: “ Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium ”. Qui ait: “ Nolite mittere! ”. | 16 ܘܐܡܪܘ ܠܗ ܗܐ ܐܝܬ ܗܪܟܐ ܥܡ ܥܒ̈ܕܝܟ ܚܡܫܝܢ ܓܒܪ̈ܝܢ ܓܢܒܪ̈ܝ ܚܝܠܐ ܢܐܙܠܘܢ ܢܒܥܘܢܗ ܠܡܪܟ ܕܠܡܐ ܫܩܠܬܗ ܪܘܚܗ ܕܡܪܝܐ ܘܐܪܡܝܬܗ ܒܚܕ ܡܢ ܛܘܪ̈ܐ ܐܘ ܒܚܕ ܡܢ ܢܚ̈ܠܐ ܘܐܡܪ ܠܐ ܬܫܕܪܘܢ |
| 17 Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret: “ Mittite ”. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt | 17 ܘܐܬܟܬܫܘ ܥܡܗ ܥܕܡܐ ܕܒܗܬ ܡܢܗܘܢ ܘܐܡܪ ܫܕܪܘ ܘܫܕܪܘ ܚܡܫܝܢ ܓܒܪ̈ܝܢ ܘܒܥܐܘܗܝ ܬܠܬܐ ܝܘܡ̈ܝܢ ܘܠܐ ܐܫܟܚܘܗܝ |
| 18 et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis: “ Numquid non dixi vobis: Nolite ire?”. | 18 ܘܐܬܘ ܠܘܬܗ ܘܗܘ ܝܬܒ ܒܐܝܪܝܚܘ ܘܐܡܪ ܠܗܘܢ ܠܐ ܐܡܪܬ ܠܟܘܢ ܕܠܐ ܬܐܙܠܘܢ |
| 19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: “ Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium ”. | 19 ܘܐܡܪܘ ܐܢܫ̈ܝ ܩܪܝܬܐ ܠܐܠܝܫܥ ܗܐ ܡܘܬܒܗ ܕܩܪܝܬܐ ܫܦܝܪ ܐܝܟ ܕܡܪܢ ܚܙܐ ܘܡ̈ܝܐ ܒܝܫܝܢ ܘܐܪܥܐ ܡܓܙܝܐ |
| 20 At ille ait: “Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal ”. Qui cum attulissent, | 20 ܘܐܡܪ ܐܝܬܘ ܠܝ ܩܘܩܬܐ ܚܕܐ ܚܕܬܐ ܘܐܪܡܘ ܒܗ ܡܠܚܐ ܘܐܝܬܝܘ ܠܗ |
| 21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “ Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium ”. | 21 ܘܢܦܩ ܠܗ ܠܡܒܘܥܐ ܕܡ̈ܝܐ ܘܐܪܡܝ ܬܡܢ ܡܠܚܐ ܘܐܡܪ ܗܟܢܐ ܐܡܪ ܡܪܝܐ ܐܣܝܬ ܠܡ̈ܝܐ ܗܠܝܢ ܘܬܘܒ ܠܐ ܢܗܘܐ ܬܡܢ ܕܡܐܬ ܘܕܡܓܙܐ |
| 22 Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est. | 22 ܘܐܬܐܣܝܘ ܡ̈ܝܐ ܗܠܝܢ ܥܕܡܐ ܠܝܘܡܢܐ ܐܝܟ ܦܬܓܡܗ ܕܐܠܝܫܥ ܕܐܡܪ |
| 23 Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: “Ascende, calve; ascende, calve! ”. | 23 ܘܣܠܩ ܡܢ ܬܡܢ ܠܒܝܬ ܐܝܠ ܘܗܘ ܣܠܩ ܒܐܘܪܚܐ ܘܛ̈ܠܝܐ ܕܩ̈ܕܩܐ ܢܦܩܘ ܡܢ ܩܪܝܬܐ ܘܡܒܙܚܝܢ ܒܗ ܘܐܡܪܝܢ ܣܩ ܩܪܚܐ ܣܩ ܩܪܚܐ |
| 24 Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. | 24 ܘܐܬܦܢܝ ܠܒܣܬܪܗ ܘܚܙܐ ܐܢܘܢ ܘܠܛ ܐܢܘܢ ܒܫܡܗ ܕܡܪܝܐ ܘܢܦܩ ܬܪ̈ܬܝܢ ܕܒܝܢ ܡܢ ܥܒܐ ܘܦܪܬ ܡܢܗܘܢ ܐܪܒܥܝܢ ܘܬܪ̈ܝܢ ܛܠܝܝܢ |
| 25 Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam. | 25 ܘܐܙܠ ܡܢ ܬܡܢ ܠܛܘܪܐ ܕܟܪܡܠܐ ܘܡܢ ܬܡܢ ܬܘܒ ܠܫܡܪܝܢ |