Scrutatio

Mercoledi, 29 maggio 2024 - Sant'Alessandro ( Letture di oggi)

Secondo libro dei Re 2


font
NOVA VULGATABIBBIA VOLGARE
1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis;1 E volendo Iddio levare Elia in cielo per vento, intervenne che Elia ed Eliseo andavano di Galgala.
2 dixitque Elias ad Eliseum: “ Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel ”. Cui ait Eliseus: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Cumque descendissent Bethel,2 Ed Elia disse ad Eliseo: siedi quiritta, però che il Signore mi manda insino a Betel. Al quale disse Eliseo vive il Signore, e vive l'anima tua, ch' io non ti lascerò. E venuti in Betel,
3 egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo? ”. Qui respondit: “ Et ego novi, silete ”.3 uscirono i figliuoli de' profeti, i quali abitavano in Betel, ad Eliseo; e dissero a lui: sai tu che Iddio oggi torrà da te il tuo Signore? Il quale respuose e io il so; istate quieti.
4 Dixit autem ei Elias: “ Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in Iericho ”. Et ille ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Cumque venissent Ierichum,4 Ed Elia disse ad Eliseo: siedi qui, però che il Signore mi manda in Gerico. E quegli disse: vive il Signore, e vive l'anima tua, ch' io non ti lascerò. E venuti in Gerico,
5 accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: “ Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo? ”. Et ait: “ Et ego novi, silete ”.5 i figliuoli de' profeti, ch' erano in Gerico, andarono ad Eliseo, e dissero a lui: non sai tu che il Signore torrà oggi il tuo signore da te? Ed egli disse: io il so; istate quieti.
6 Dixit autem ei Elias: “ Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem ”. Qui ait: “ Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ”. Ierunt igitur ambo pariter,6 Ed Elia disse a lui: siedi qui, però che il Signore mi manda al Giordano. Il quale disse: vive il Signore, e vive l' anima tua, che io non ti lascerò. E andarono insieme.
7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.7 E cinquanta uomini de' figliuoli di profeti sì il seguitarono, i quali stettero a rincontro dalla lunga ed eglino due istavano sopra il Giordano.
8 Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
8 E tolse Elia il mantello suo, e avviluppollo, e con esso percosse l'acque; e divisersi da ogni parte, e amendui passarono per secco.
9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “ Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te ”. Dixitque Eliseus: “ Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me ”.9 E passati loro, Elia disse ad Eliseo: domanda quello che vuogli ch' io ti faccia, prima che sia tolto da te. Ed Eliseo disse: io priego che il tuo spirito sia duplicato in me.
10 Qui respondit: “ Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit ”.10 Il quale respuose: cosa difficile hai domandato; ma se tu mi vedrai, quando io sarò tolto da te, quello che tu hai domandato sarà fatto; ma se tu non mi vedrai, non sarà.
11 Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum.
11 E andando eglino e favellando, ecco uno carro di fuoco e cavalli di fuoco; e partie loro, l'uno dall' altro; e ascendeo Elia per vento in cielo.
12 Eliseus autem videbat et clamabat: “ Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes.12 Ed Eliseo il vedea, e gridava: padre mio, padre mio, il carro d' Israel e la sua guida. E nol vidde da quindi inanzi; e prese le sue vestimenta, è divisele in due parti.
13 Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis.13 E tolse il mantello di Elia, il quale era caduto a lui; e tornato, istette sopra la ripa deì Giordano.
14 Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: “ Ubi est Deus Eliae etiam nunc? ”. Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
14 E col mantello di Elia, il quale era caduto, percosse l'acque, e non si divisero, e disse: dove è lo Dio di Elia? E ancora percosse l' acque, e divisersi di là e di qua, e passò Eliseo.
15 Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: “ Requievit spiritus Eliae super Eliseum ”. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram15 E veggendo i figliuoli de' profeti, che erano in Gerico, che istavano ricontro, disseno: lo spirito di Elia è riposato in Eliseo. E venuti incontro a lui, adororlo chinati in terra.
16 dixeruntque illi: “ Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium ”. Qui ait: “ Nolite mittere! ”.16 E dissero a lui: ecco, che con esso i tuoi servi sono cinquanta forti uomini, i quali possono andare, e cercare per lo tuo signore, acciò che lo Spirito del Signore forse non l' abbia tolto, e gittato in uno monte, ovvero in una valle. Ai quali disse: non vi mandate.
17 Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret: “ Mittite ”. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt17 E constrinserlo tanto, che egli consentì e disse: mandatevi. E mandarono cinquanta uomini; i quali cercato tre dì, nol trovarono.
18 et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis: “ Numquid non dixi vobis: Nolite ire?”.
18 E retornarono a lui; ed egli abitava in Gerico, e disse loro; non vi dissi io: non vi mandate?
19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: “ Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium ”.19 E gli uomini della città dissono ad Eliseo: ecco l'abitazione di questa città è ottima, sì come tu, signore, vedi; ma l' acque sono pessime, e la terra isterile.
20 At ille ait: “Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal ”. Qui cum attulissent,20 E quegli disse: recatemi uno vaso nuovo, e mettetevi del sale. Il quale portato a lui,
21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “ Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium ”.21 andossene allo fonte delle acque, e misevi il sale, e disse: questo dice il Signore: io ho sanate queste acque, e non sarà in quelle più la morte, nè sterilitade.
22 Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod locutus est.
22 E furono sanate l'acque insino a questo tempo, secondo la parola che Eliseo gli disse.
23 Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: “Ascende, calve; ascende, calve! ”.23 E levossi di quello luogo Eliseo, e andò in Betel; e andando per la via, alcuni fanciulli piccoli uscirono della città, e faceano beffe di lui, dicendo: ascendi calvo, ascendi calvo.
24 Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.24 Il quale, quando egli gli vidde, gli maledisse nel nome di Dio; e uscirono due orsi del bosco, e ucciseno di loro quarantadue fanciulli.
25 Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.
25 E indi se n'andò in monte Carmelo, e indi se n' andò in Samaria.