Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 2


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 איש על דגלו באתת לבית אבתם יחנו בני ישראל מנגד סביב לאהל מועד יחנו2 “ Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
3 והחנים קדמה מזרחה דגל מחנה יהודה לצבאתם ונשיא לבני יהודה נחשון בן עמינדב3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;
4 וצבאו ופקדיהם ארבעה ושבעים אלף ושש מאות4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.
5 והחנים עליו מטה יששכר ונשיא לבני יששכר נתנאל בן צוער5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;
6 וצבאו ופקדיו ארבעה וחמשים אלף וארבע מאות6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.
7 מטה זבולן ונשיא לבני זבולן אליאב בן חלן7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;
8 וצבאו ופקדיו שבעה וחמשים אלף וארבע מאות8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.
9 כל הפקדים למחנה יהודה מאת אלף ושמנים אלף וששת אלפים וארבע מאות לצבאתם ראשנה יסעו9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
10 דגל מחנה ראובן תימנה לצבאתם ונשיא לבני ראובן אליצור בן שדיאור10 Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;
11 וצבאו ופקדיו ששה וארבעים אלף וחמש מאות11 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.
12 והחונם עליו מטה שמעון ונשיא לבני שמעון שלמיאל בן צורי שדי12 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;
13 וצבאו ופקדיהם תשעה וחמשים אלף ושלש מאות13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.
14 ומטה גד ונשיא לבני גד אליסף בן דעואל14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;
15 וצבאו ופקדיהם חמשה וארבעים אלף ושש מאות וחמשים15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.
16 כל הפקדים למחנה ראובן מאת אלף ואחד וחמשים אלף וארבע מאות וחמשים לצבאתם ושנים יסעו16 Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
17 ונסע אהל מועד מחנה הלוים בתוך המחנת כאשר יחנו כן יסעו איש על ידו לדגליהם17 Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
18 דגל מחנה אפרים לצבאתם ימה ונשיא לבני אפרים אלישמע בן עמיהוד18 Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;
19 וצבאו ופקדיהם ארבעים אלף וחמש מאות19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.
20 ועליו מטה מנשה ונשיא לבני מנשה גמליאל בן פדהצור20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
21 וצבאו ופקדיהם שנים ושלשים אלף ומאתים21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.
22 ומטה בנימן ונשיא לבני בנימן אבידן בן גדעני22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;
23 וצבאו ופקדיהם חמשה ושלשים אלף וארבע מאות23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.
24 כל הפקדים למחנה אפרים מאת אלף ושמנת אלפים ומאה לצבאתם ושלשים יסעו24 Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
25 דגל מחנה דן צפנה לצבאתם ונשיא לבני דן אחיעזר בן עמישדי25 Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;
26 וצבאו ופקדיהם שנים וששים אלף ושבע מאות26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti.
27 והחנים עליו מטה אשר ונשיא לבני אשר פגעיאל בן עכרן27 Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;
28 וצבאו ופקדיהם אחד וארבעים אלף וחמש מאות28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.
29 ומטה נפתלי ונשיא לבני נפתלי אחירע בן עינן29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;
30 וצבאו ופקדיהם שלשה וחמשים אלף וארבע מאות30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.
31 כל הפקדים למחנה דן מאת אלף ושבעה וחמשים אלף ושש מאות לאחרנה יסעו לדגליהם31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ”.
32 אלה פקודי בני ישראל לבית אבתם כל פקודי המחנת לצבאתם שש מאות אלף ושלשת אלפים וחמש מאות וחמשים32 Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.
33 והלוים לא התפקדו בתוך בני ישראל כאשר צוה יהוה את משה33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
34 ויעשו בני ישראל ככל אשר צוה יהוה את משה כן חנו לדגליהם וכן נסעו איש למשפחתיו על בית אבתיו34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.