Bamidbàr (במדבר) - Numeri 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 ותדבר מרים ואהרן במשה על אדות האשה הכשית אשר לקח כי אשה כשית לקח | 1 Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam |
| 2 ויאמרו הרק אך במשה דבר יהוה הלא גם בנו דבר וישמע יהוה | 2 et dixerunt: “ Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ”. Quod cum audisset Dominus |
| 3 והאיש משה ענו מאד מכל האדם אשר על פני האדמה | 3 erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra |
| 4 ויאמר יהוה פתאם אל משה ואל אהרן ואל מרים צאו שלשתכם אל אהל מועד ויצאו שלשתם | 4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: “ Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ”. Cumque fuissent egressi, |
| 5 וירד יהוה בעמוד ענן ויעמד פתח האהל ויקרא אהרן ומרים ויצאו שניהם | 5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, |
| 6 ויאמר שמעו נא דברי אם יהיה נביאכם יהוה במראה אליו אתודע בחלום אדבר בו | 6 dixit ad eos: “ Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum. |
| 7 לא כן עבדי משה בכל ביתי נאמן הוא | 7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est! |
| 8 פה אל פה אדבר בו ומראה ולא בחידת ותמנת יהוה יביט ומדוע לא יראתם לדבר בעבדי במשה | 8 Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? ”. |
| 9 ויחר אף יהוה בם וילך | 9 Iratusque contra eos abiit, |
| 10 והענן סר מעל האהל והנה מרים מצרעת כשלג ויפן אהרן אל מרים והנה מצרעת | 10 nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, |
| 11 ויאמר אהרן אל משה בי אדני אל נא תשת עלינו חטאת אשר נואלנו ואשר חטאנו | 11 ait ad Moysen: “ Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, |
| 12 אל נא תהי כמת אשר בצאתו מרחם אמו ויאכל חצי בשרו | 12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ”. |
| 13 ויצעק משה אל יהוה לאמר אל נא רפא נא לה | 13 Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “ Deus, obsecro, sana eam! ”. |
| 14 ויאמר יהוה אל משה ואביה ירק ירק בפניה הלא תכלם שבעת ימים תסגר שבעת ימים מחוץ למחנה ואחר תאסף | 14 Cui respondit Dominus: “ Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ”. |
| 15 ותסגר מרים מחוץ למחנה שבעת ימים והעם לא נסע עד האסף מרים | 15 Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. |
| 16 ואחר נסעו העם מחצרות ויחנו במדבר פארן | 16 Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ