Scrutatio

Lunedi, 20 maggio 2024 - San Bernardino da Siena ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 4


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 והאדם ידע את חוה אשתו ותהר ותלד את קין ותאמר קניתי איש את יהוה1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.
2 ותסף ללדת את אחיו את הבל ויהי הבל רעה צאן וקין היה עבד אדמה2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
3 ויהי מקץ ימים ויבא קין מפרי האדמה מנחה ליהוה3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.
4 והבל הביא גם הוא מבכרות צאנו ומחלבהן וישע יהוה אל הבל ואל מנחתו4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
5 ואל קין ואל מנחתו לא שעה ויחר לקין מאד ויפלו פניו5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
6 ויאמר יהוה אל קין למה חרה לך ולמה נפלו פניך6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?
7 הלוא אם תיטיב שאת ואם לא תיטיב לפתח חטאת רבץ ואליך תשוקתו ואתה תמשל בו7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
8 ויאמר קין אל הבל אחיו ויהי בהיותם בשדה ויקם קין אל הבל אחיו ויהרגהו8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
9 ויאמר יהוה אל קין אי הבל אחיך ויאמר לא ידעתי השמר אחי אנכי9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?
10 ויאמר מה עשית קול דמי אחיך צעקים אלי מן האדמה10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
11 ועתה ארור אתה מן האדמה אשר פצתה את פיה לקחת את דמי אחיך מידך11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
12 כי תעבד את האדמה לא תסף תת כחה לך נע ונד תהיה בארץ12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.
13 ויאמר קין אל יהוה גדול עוני מנשא13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
14 הן גרשת אתי היום מעל פני האדמה ומפניך אסתר והייתי נע ונד בארץ והיה כל מצאי יהרגני14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
15 ויאמר לו יהוה לכן כל הרג קין שבעתים יקם וישם יהוה לקין אות לבלתי הכות אתו כל מצאו15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
16 ויצא קין מלפני יהוה וישב בארץ נוד קדמת עדן16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
17 וידע קין את אשתו ותהר ותלד את חנוך ויהי בנה עיר ויקרא שם העיר כשם בנו חנוך17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
18 ויולד לחנוך את עירד ועירד ילד את מחויאל ומחייאל ילד את מתושאל ומתושאל ילד את למך18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
19 ויקח לו למך שתי נשים שם האחת עדה ושם השנית צלה19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
20 ותלד עדה את יבל הוא היה אבי ישב אהל ומקנה20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
21 ושם אחיו יובל הוא היה אבי כל תפש כנור ועוגב21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.
22 וצלה גם הוא ילדה את תובל קין לטש כל חרש נחשת וברזל ואחות תובל קין נעמה22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
23 ויאמר למך לנשיו עדה וצלה שמען קולי נשי למך האזנה אמרתי כי איש הרגתי לפצעי וילד לחברתי23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ;
auscultate sermonem meum :
quoniam occidi virum in vulnus meum,
et adolescentulum in livorem meum.
24 כי שבעתים יקם קין ולמך שבעים ושבעה24 Septuplum ultio dabitur de Cain :
de Lamech vero septuagies septies.
25 וידע אדם עוד את אשתו ותלד בן ותקרא את שמו שת כי שת לי אלהים זרע אחר תחת הבל כי הרגו קין25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
26 ולשת גם הוא ילד בן ויקרא את שמו אנוש אז הוחל לקרא בשם יהוה26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste c?pit invocare nomen Domini.