Scrutatio

Domenica, 19 maggio 2024 - San Celestino V - Pietro di Morrone ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 4


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 והאדם ידע את חוה אשתו ותהר ותלד את קין ותאמר קניתי איש את יהוה1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.
2 ותסף ללדת את אחיו את הבל ויהי הבל רעה צאן וקין היה עבד אדמה2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
3 ויהי מקץ ימים ויבא קין מפרי האדמה מנחה ליהוה3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.
4 והבל הביא גם הוא מבכרות צאנו ומחלבהן וישע יהוה אל הבל ואל מנחתו4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
5 ואל קין ואל מנחתו לא שעה ויחר לקין מאד ויפלו פניו5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
6 ויאמר יהוה אל קין למה חרה לך ולמה נפלו פניך6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
7 הלוא אם תיטיב שאת ואם לא תיטיב לפתח חטאת רבץ ואליך תשוקתו ואתה תמשל בו7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.
8 ויאמר קין אל הבל אחיו ויהי בהיותם בשדה ויקם קין אל הבל אחיו ויהרגהו8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
9 ויאמר יהוה אל קין אי הבל אחיך ויאמר לא ידעתי השמר אחי אנכי9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.
10 ויאמר מה עשית קול דמי אחיך צעקים אלי מן האדמה10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
11 ועתה ארור אתה מן האדמה אשר פצתה את פיה לקחת את דמי אחיך מידך11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
12 כי תעבד את האדמה לא תסף תת כחה לך נע ונד תהיה בארץ12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.
13 ויאמר קין אל יהוה גדול עוני מנשא13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.
14 הן גרשת אתי היום מעל פני האדמה ומפניך אסתר והייתי נע ונד בארץ והיה כל מצאי יהרגני14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.
15 ויאמר לו יהוה לכן כל הרג קין שבעתים יקם וישם יהוה לקין אות לבלתי הכות אתו כל מצאו15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
16 ויצא קין מלפני יהוה וישב בארץ נוד קדמת עדן16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
17 וידע קין את אשתו ותהר ותלד את חנוך ויהי בנה עיר ויקרא שם העיר כשם בנו חנוך17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
18 ויולד לחנוך את עירד ועירד ילד את מחויאל ומחייאל ילד את מתושאל ומתושאל ילד את למך18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
19 ויקח לו למך שתי נשים שם האחת עדה ושם השנית צלה19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
20 ותלד עדה את יבל הוא היה אבי ישב אהל ומקנה20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
21 ושם אחיו יובל הוא היה אבי כל תפש כנור ועוגב21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
22 וצלה גם הוא ילדה את תובל קין לטש כל חרש נחשת וברזל ואחות תובל קין נעמה22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
23 ויאמר למך לנשיו עדה וצלה שמען קולי נשי למך האזנה אמרתי כי איש הרגתי לפצעי וילד לחברתי23 Dixitque Lamech uxoribus suis:
“Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
24 כי שבעתים יקם קין ולמך שבעים ושבעה24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”.
25 וידע אדם עוד את אשתו ותלד בן ותקרא את שמו שת כי שת לי אלהים זרע אחר תחת הבל כי הרגו קין25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.
26 ולשת גם הוא ילד בן ויקרא את שמו אנוש אז הוחל לקרא בשם יהוה26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.