Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 21


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויהוה פקד את שרה כאשר אמר ויעש יהוה לשרה כאשר דבר1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.
2 ותהר ותלד שרה לאברהם בן לזקניו למועד אשר דבר אתו אלהים2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
3 ויקרא אברהם את שם בנו הנולד לו אשר ילדה לו שרה יצחק3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :
4 וימל אברהם את יצחק בנו בן שמנת ימים כאשר צוה אתו אלהים4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
5 ואברהם בן מאת שנה בהולד לו את יצחק בנו5 cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
6 ותאמר שרה צחק עשה לי אלהים כל השמע יצחק לי6 Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.
7 ותאמר מי מלל לאברהם היניקה בנים שרה כי ילדתי בן לזקניו7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?
8 ויגדל הילד ויגמל ויעש אברהם משתה גדול ביום הגמל את יצחק8 Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
9 ותרא שרה את בן הגר המצרית אשר ילדה לאברהם מצחק9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :
10 ותאמר לאברהם גרש האמה הזאת ואת בנה כי לא יירש בן האמה הזאת עם בני עם יצחק10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
11 וירע הדבר מאד בעיני אברהם על אודת בנו11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
12 ויאמר אלהים אל אברהם אל ירע בעיניך על הנער ועל אמתך כל אשר תאמר אליך שרה שמע בקלה כי ביצחק יקרא לך זרע12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 וגם את בן האמה לגוי אשימנו כי זרעך הוא13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
14 וישכם אברהם בבקר ויקח לחם וחמת מים ויתן אל הגר שם על שכמה ואת הילד וישלחה ותלך ותתע במדבר באר שבע14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
15 ויכלו המים מן החמת ותשלך את הילד תחת אחד השיחם15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
16 ותלך ותשב לה מנגד הרחק כמטחוי קשת כי אמרה אל אראה במות הילד ותשב מנגד ותשא את קלה ותבך16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
17 וישמע אלהים את קול הנער ויקרא מלאך אלהים אל הגר מן השמים ויאמר לה מה לך הגר אל תיראי כי שמע אלהים אל קול הנער באשר הוא שם17 Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
18 קומי שאי את הנער והחזיקי את ידך בו כי לגוי גדול אשימנו18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.
19 ויפקח אלהים את עיניה ותרא באר מים ותלך ותמלא את החמת מים ותשק את הנער19 Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
20 ויהי אלהים את הנער ויגדל וישב במדבר ויהי רבה קשת20 Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
21 וישב במדבר פארן ותקח לו אמו אשה מארץ מצרים21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
22 ויהי בעת ההוא ויאמר אבימלך ופיכל שר צבאו אל אברהם לאמר אלהים עמך בכל אשר אתה עשה22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.
23 ועתה השבעה לי באלהים הנה אם תשקר לי ולניני ולנכדי כחסד אשר עשיתי עמך תעשה עמדי ועם הארץ אשר גרתה בה23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.
24 ויאמר אברהם אנכי אשבע24 Dixitque Abraham : Ego jurabo.
25 והוכח אברהם את אבימלך על אדות באר המים אשר גזלו עבדי אבימלך25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.
26 ויאמר אבימלך לא ידעתי מי עשה את הדבר הזה וגם אתה לא הגדת לי וגם אנכי לא שמעתי בלתי היום26 Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
27 ויקח אברהם צאן ובקר ויתן לאבימלך ויכרתו שניהם ברית27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo f?dus.
28 ויצב אברהם את שבע כבשת הצאן לבדהן28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 ויאמר אבימלך אל אברהם מה הנה שבע כבשת האלה אשר הצבת לבדנה29 Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?
30 ויאמר כי את שבע כבשת תקח מידי בעבור תהיה לי לעדה כי חפרתי את הבאר הזאת30 At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
31 על כן קרא למקום ההוא באר שבע כי שם נשבעו שניהם31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.
32 ויכרתו ברית בבאר שבע ויקם אבימלך ופיכל שר צבאו וישבו אל ארץ פלשתים32 Et inierunt f?dus pro puteo juramenti.
33 ויטע אשל בבאר שבע ויקרא שם בשם יהוה אל עולם33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
34 ויגר אברהם בארץ פלשתים ימים רבים34 Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.