1Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ : et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim. 2Porro Saul et filii Israël congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim. 3Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israël stabat supra montem ex altera parte : vallisque erat inter eos. 4Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi : 5et cassis ærea super caput ejus, et lorica squamata induebatur. Porro pondus loricæ ejus, quinque millia siclorum æris erat : 6et ocreas æreas habebat in cruribus, et clypeus æreus tegebat humeros ejus. 7Hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium : ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcentos siclos habebat ferri : et armiger ejus antecedebat eum. 8Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis : Quare venistis parati ad prælium ? numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul ? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. 9Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi : si autem ego prævaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. 10Et aiebat Philisthæus : Ego exprobravi agminibus Israël hodie : date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. 11Audiens autem Saul et omnes Israëlitæ sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.
12David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros. 13Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium : et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma. 14David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, 15abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. 16Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus. 17Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, 18et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce. 19Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim. 20Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi : et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. 21Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant præparati. 22Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos. 23Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus de Geth, de castris Philisthinorum : et loquente eo hæc eadem verba audivit David. 24Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
25Et dixit unus quispiam de Israël : Num vidistis virum hunc, qui ascendit ? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël. 26Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël ? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis ? 27Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens : Hæc dabuntur viro qui percusserit eum. 28Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui : quia ut videres prælium, descendisti. 29Et dixit David : Quid feci ? numquid non verbum est ? 30Et declinavit paululum ab eo ad alium : dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.
31Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. 32Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei : Non concidat cor cujusquam in eo : ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthæum. 33Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es : hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. 34Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis : 35et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum : et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. 36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus : erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi : quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis ? 37Et ait David : Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David : Vade, et Dominus tecum sit. 38Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam æream super caput ejus, et vestivit eum lorica. 39Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, cœpit tentare si armatus posset incedere : non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul : Non possum sic incedere, quia non usum habeo.
Et deposuit ea, 40et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus : et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit : et processit adversum Philisthæum. 41Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. 42Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. 43Et dixit Philisthæus ad David : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisthæus David in diis suis : 44dixitque ad David : Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ. 45Dixit autem David ad Philisthæum : Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo : ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti 46hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te : et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël, 47et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus : ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras. 48Cum ergo surrexisset Philisthæus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthæi. 49Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthæum in fronte : et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram. 50Prævaluitque David adversum Philisthæum in funda et lapide, percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David, 51cucurrit, et stetit super Philisthæum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua : et interfecit eum, præciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt. 52Et consurgentes viri Israël et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthæos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron : cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron. 53Et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philisthæos, invaserunt castra eorum. 54Assumens autem David caput Philisthæi, attulit illud in Jerusalem : arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.
55Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ : De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ? Dixitque Abner : Vivit anima tua, rex, si novi. 56Et ait rex : Interroga tu, cujus filius sit iste puer. 57Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu. 58Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o adolescens ? Dixitque David : Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc