Michaeas - 2

1234567


1Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
2Et concupierunt agros, et violenter tulerunt : et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus : virum, et hæreditatem ejus.
3Idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi : quoniam tempus pessimum est.
4In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium : Depopulatione vastati sumus ; pars populi mei commutata est : quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat ?
5Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.
6Ne loquamini loquentes ; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
7Dicit domus Jacob : Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus ? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?
8et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis : et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.
9Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
10Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem : propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.
11Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste.
12Congregatione congregabo, Jacob, totum te ; in unum conducam reliquias Israël : pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum : tumultuabuntur a multitudine hominum.
13Ascendet enim pandens iter ante eos : divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam : et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc