1Dixitque Balaam ad Balac : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 2Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. 3Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. 4Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam : Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. 5Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris. 6Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum : 7assumptaque parabola sua, dixit : De Aram adduxit me Balac
rex Moabitarum, de montibus orientis :
Veni, inquit, et maledic Jacob ;
propera, et detestare Israël.
8Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ?
qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?
9De summis silicibus videbo eum,
et de collibus considerabo illum.
Populus solus habitabit,
et inter gentes non reputabitur.
10Quis dinumerare possit pulverem Jacob,
et nosse numerum stirpis Israël ?
Moriatur anima mea morte justorum,
et fiant novissima mea horum similia.

11Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. 12Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ? 13Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei. 14Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, 15dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. 16Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. 17Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ? 18At ille, assumpta parabola sua, ait : Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor :
19non est Deus quasi homo, ut mentiatur,
nec ut filius hominis, ut mutetur.
Dixit ergo, et non faciet ?
locutus est, et non implebit ?
20Ad benedicendum adductus sum :
benedictionem prohibere non valeo.
21Non est idolum in Jacob,
nec videtur simulacrum in Israël.
Dominus Deus ejus cum eo est,
et clangor victoriæ regis in illo.
22Deus eduxit illum de Ægypto,
cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
23Non est augurium in Jacob,
nec divinatio in Israël :
temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus.
24Ecce populus ut leæna consurget,
et quasi leo erigetur :
non accubabit donec devoret prædam,
et occisorum sanguinem bibat.

25Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas. 26Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem ? 27Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. 28Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, 29dixit ei Balaam : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 30Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc