1Utinam dirumperes cælos, et descenderes ;
a facie tua montes defluerent ;
2sicut exustio ignis tabescerent,
aquæ arderent igni :
ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ;
a facie tua gentes turbarentur.
3Cum feceris mirabilia, non sustinebimus ;
descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
4A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt ;
oculus non vidit, Deus, absque te,
quæ præparasti exspectantibus te.
5Occurristi lætanti, et facienti justitiam ;
in viis tuis recordabuntur tui.
Ecce tu iratus es, et peccavimus ;
in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
6Et facti sumus ut immundus omnes nos,
et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ ;
et cecidimus quasi folium universi,
et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
7Non est qui invocet nomen tuum ;
qui consurgat, et teneat te.
Abscondisti faciem tuam a nobis,
et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.
8Et nunc, Domine, pater noster es tu,
nos vero lutum ;
et fictor noster tu,
et opera manuum tuarum omnes nos.
9Ne irascaris, Domine, satis,
et ne ultra memineris iniquitatis nostræ ;
ecce, respice, populus tuus omnes nos.
10Civitas Sancti tui facta est deserta,
Sion deserta facta est,
Jerusalem desolata est.
11Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ,
ubi laudaverunt te patres nostri,
facta est in exustionem ignis,
et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
12Numquid super his continebis te, Domine ;
tacebis, et affliges nos vehementer ?

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc