Jó 40
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob: | 1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : |
2 “ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”. | 2 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi. |
3 Respondens autem Iob Domino dixit: | 3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ? |
4 “ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. | 4 Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ? |
5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ”. | 5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. |
6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: | 6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. |
7 “ Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. | 7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. |
8 Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris? | 8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. |
9 Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas? | 9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. |
10 Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere. | 10 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet. |
11 Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia. | 11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. |
12 Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo. | 12 Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt. |
13 Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; | 13 Ossa ejus velut fistulæ æris ; cartilago illius quasi laminæ ferreæ. |
14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. | 14 Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus. |
15 Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit. | 15 Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi. |
16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius. | 16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus. |
17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt. | 17 Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis. |
18 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. | 18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. |
19 Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius. | 19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. |
20 Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi. | 20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ? |
21 Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus; | 21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ? |
22 loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis. | 22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ? |
23 Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius. | 23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ? |
24 In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius? | 24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ? |
25 An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? | 25 Concident eum amici ? divident illum negotiatores ? |
26 Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? | 26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ? |
27 Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? | 27 Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui. |
28 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? | 28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur. |
29 Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? | |
30 Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? | |
31 Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? | |
32 Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. |