Scrutatio

Sabato, 18 maggio 2024 - San Giovanni I papa ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 21


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium,divites.1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
3 et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.3 Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
4 Namomnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnemvictum suum, quem habebat, misit ”.
4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum,esset dixit:5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :
6 “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinqueturlapis super lapidem, qui non destruatur ”.6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
7 Interrogaverunt autem illumdicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieriincipient? ”.7 Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?
8 Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient innomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergoire post illos.8 Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.
9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri;oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”.
9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
10 Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum;10 Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque etde caelo signa magna erunt.11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas etpersequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges etpraesides propter nomen meum;12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :
13 continget autem vobis in testimonium.13 continget autem vobis in testimonium.
14 Poniteergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :
15 ego enimdabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnesadversarii vestri.15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
16 Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatiset amicis, et morte afficient ex vobis,16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :
17 et eritis odio omnibus propter nomenmeum.17 et eritis odio omnibus propter nomen meum :
18 Et capillus de capite vestro non peribit.18 et capillus de capite vestro non peribit.
19 In patientia vestrapossidebitis animas vestras.
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quiaappropinquavit desolatio eius.20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :
21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,
22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
23 Vae autempraegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna superterram et ira populo huic,23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur inomnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur temporanationum.
24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentiumprae confusione sonitus maris et fluctuum,25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :
26 arescentibus hominibus prae timoreet exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorummovebuntur.26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :
27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestateet gloria magna.
27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
28 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniamappropinquat redemptio vestra ”.
28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.
29 Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores:29 Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :
30 cumiam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas.30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
31 Itaet vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32 Amendico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
33 Caelum etterra transibunt, verba autem mea non transibunt.
33 Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula etebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.
36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quaefutura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte,qui vocatur Oliveti.37 Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.