Proverbi 25
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiaeregis Iudae. | 1 גם אלה משלי שלמה אשר העתיקו אנשי חזקיה מלך יהודה |
2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. | 2 כבד אלהים הסתר דבר וכבד מלכים חקר דבר |
3 Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile. | 3 שמים לרום וארץ לעמק ולב מלכים אין חקר |
4 Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario. | 4 הגו סיגים מכסף ויצא לצרף כלי |
5 Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. | 5 הגו רשע לפני מלך ויכון בצדק כסאו |
6 Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. | 6 אל תתהדר לפני מלך ובמקום גדלים אל תעמד |
7 Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”, quam ut humilieris coram principe. | 7 כי טוב אמר לך עלה הנה מהשפילך לפני נדיב אשר ראו עיניך |
8 Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus? | 8 אל תצא לרב מהר פן מה תעשה באחריתה בהכלים אתך רעך |
9 Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles, | 9 ריבך ריב את רעך וסוד אחר אל תגל |
10 ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit. | 10 פן יחסדך שמע ודבתך לא תשוב |
11 Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum prolatum in tempore suo. | 11 תפוחי זהב במשכיות כסף דבר דבר על אפניו |
12 Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem. | 12 נזם זהב וחלי כתם מוכיח חכם על אזן שמעת |
13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. | 13 כצנת שלג ביום קציר ציר נאמן לשלחיו ונפש אדניו ישיב |
14 Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non complens. | 14 נשיאים ורוח וגשם אין איש מתהלל במתת שקר |
15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa. | 15 בארך אפים יפתה קצין ולשון רכה תשבר גרם |
16 Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. | 16 דבש מצאת אכל דיך פן תשבענו והקאתו |
17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit te. | 17 הקר רגלך מבית רעך פן ישבעך ושנאך |
18 Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. | 18 מפיץ וחרב וחץ שנון איש ענה ברעהו עד שקר |
19 Dens putridus et pes vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae. | 19 שן רעה ורגל מועדת מבטח בוגד ביום צרה |
20 Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi. | 20 מעדה בגד ביום קרה חמץ על נתר ושר בשרים על לב רע |
21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum: | 21 אם רעב שנאך האכלהו לחם ואם צמא השקהו מים |
22 prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. | 22 כי גחלים אתה חתה על ראשו ויהוה ישלם לך |
23 Ventus aquilo parturit pluvias, et faciem tristem lingua detrahens. | 23 רוח צפון תחולל גשם ופנים נזעמים לשון סתר |
24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. | 24 טוב שבת על פנת גג מאשת מדונים ובית חבר |
25 Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. | 25 מים קרים על נפש עיפה ושמועה טובה מארץ מרחק |
26 Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio. | 26 מעין נרפש ומקור משחת צדיק מט לפני רשע |
27 Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus gloriae est gloria. | 27 אכל דבש הרבות לא טוב וחקר כבדם כבוד |
28 Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum. | 28 עיר פרוצה אין חומה איש אשר אין מעצר לרוחו |