Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 25
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 גם אלה משלי שלמה אשר העתיקו אנשי חזקיה מלך יהודה | 1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiaeregis Iudae. |
2 כבד אלהים הסתר דבר וכבד מלכים חקר דבר | 2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. |
3 שמים לרום וארץ לעמק ולב מלכים אין חקר | 3 Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile. |
4 הגו סיגים מכסף ויצא לצרף כלי | 4 Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario. |
5 הגו רשע לפני מלך ויכון בצדק כסאו | 5 Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. |
6 אל תתהדר לפני מלך ובמקום גדלים אל תעמד | 6 Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. |
7 כי טוב אמר לך עלה הנה מהשפילך לפני נדיב אשר ראו עיניך | 7 Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”, quam ut humilieris coram principe. |
8 אל תצא לרב מהר פן מה תעשה באחריתה בהכלים אתך רעך | 8 Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus? |
9 ריבך ריב את רעך וסוד אחר אל תגל | 9 Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles, |
10 פן יחסדך שמע ודבתך לא תשוב | 10 ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit. |
11 תפוחי זהב במשכיות כסף דבר דבר על אפניו | 11 Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum prolatum in tempore suo. |
12 נזם זהב וחלי כתם מוכיח חכם על אזן שמעת | 12 Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem. |
13 כצנת שלג ביום קציר ציר נאמן לשלחיו ונפש אדניו ישיב | 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. |
14 נשיאים ורוח וגשם אין איש מתהלל במתת שקר | 14 Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non complens. |
15 בארך אפים יפתה קצין ולשון רכה תשבר גרם | 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa. |
16 דבש מצאת אכל דיך פן תשבענו והקאתו | 16 Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. |
17 הקר רגלך מבית רעך פן ישבעך ושנאך | 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit te. |
18 מפיץ וחרב וחץ שנון איש ענה ברעהו עד שקר | 18 Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. |
19 שן רעה ורגל מועדת מבטח בוגד ביום צרה | 19 Dens putridus et pes vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae. |
20 מעדה בגד ביום קרה חמץ על נתר ושר בשרים על לב רע | 20 Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi. |
21 אם רעב שנאך האכלהו לחם ואם צמא השקהו מים | 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum: |
22 כי גחלים אתה חתה על ראשו ויהוה ישלם לך | 22 prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. |
23 רוח צפון תחולל גשם ופנים נזעמים לשון סתר | 23 Ventus aquilo parturit pluvias, et faciem tristem lingua detrahens. |
24 טוב שבת על פנת גג מאשת מדונים ובית חבר | 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. |
25 מים קרים על נפש עיפה ושמועה טובה מארץ מרחק | 25 Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. |
26 מעין נרפש ומקור משחת צדיק מט לפני רשע | 26 Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio. |
27 אכל דבש הרבות לא טוב וחקר כבדם כבוד | 27 Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus gloriae est gloria. |
28 עיר פרוצה אין חומה איש אשר אין מעצר לרוחו | 28 Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum. |