1 وكلم الرب موسى قائلا. | 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
2 اصنع لك بوقين من فضة مسحولين تعملهما فيكونان لك لمناداة الجماعة ولارتحال المحلات. | 2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra. |
3 فاذا ضربوا بهما يجتمع اليك كل الجماعة الى باب خيمة الاجتماع. | 3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus. |
4 واذا ضربوا بواحد يجتمع اليك الرؤساء رؤوس الوف اسرائيل. | 4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel; |
5 واذا ضربتم هتافا ترتحل المحلات النازلة الى الشرق. | 5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam; |
6 واذا ضربتم هتافا ثانية ترتحل المحلات النازلة الى الجنوب. هتافا يضربون لرحلاتهم. | 6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. |
7 واما عندما تجمعون الجماعة فتضربون ولا تهتفون. | 7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt. |
8 وبنو هرون الكهنة يضربون بالابواق. فتكون لكم فريضة ابدية في اجيالكم. | 8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris. |
9 واذا ذهبتم الى حرب في ارضكم على عدوّ يضرّ بكم تهتفون بالابواق فتذكرون امام الرب الهكم وتخلّصون من اعدائكم. | 9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. |
10 وفي يوم فرحكم وفي يوم اعيادكم ورؤوس شهوركم تضربون بالابواق على محرقاتكم وذبائح سلامتكم فتكون لكم تذكارا امام الهكم. انا الرب الهكم | 10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”.
|
11 وفي السنة الثانية في الشهر الثاني في العشرين من الشهر ارتفعت السحابة عن مسكن الشهادة. | 11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii; |
12 فارتحل بنو اسرائيل في رحلاتهم من برية سيناء فحلت السحابة في برية فاران. | 12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
|
13 ارتحلوا اولا حسب قول الرب عن يد موسى. | 13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi. |
14 فارتحلت راية محلّة بني يهوذا اولا حسب اجنادهم وعلى جنده نحشون بن عمّيناداب. | 14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab; |
15 وعلى جند سبط بني يسّاكر نثنائيل بن صوغر. | 15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar; |
16 وعلى جند سبط بني زبولون أليآب بن حيلون | 16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
|
17 ثم أنزل المسكن فارتحل بنو جرشون وبنو مراري حاملين المسكن. | 17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
|
18 ثم ارتحلت راية محلّة رأوبين حسب اجنادهم وعلى جنده أليصور بن شديئور. | 18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur. |
19 وعلى جند سبط بني شمعون شلوميئيل بن صوريشدّاي. | 19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. |
20 وعلى جند سبط بني جاد ألياساف بن دعوئيل. | 20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
|
21 ثم ارتحل القهاتيون حاملين المقدس وأقيم المسكن الى ان جاءوا. | 21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
|
22 ثم ارتحلت راية محلّة بني افرايم حسب اجنادهم وعلى جنده أليشمع بن عمّيهود. | 22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. |
23 وعلى جند سبط بني منسّى جمليئيل بن فدهصور. | 23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; |
24 وعلى جند سبط بني بنيامين ابيدن بن جدعوني. | 24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
|
25 ثم ارتحلت راية محلّة بني دان ساقة جميع المحلات حسب اجنادهم وعلى جنده اخيعزر بن عمّيشدّاي. | 25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. |
26 وعلى جند سبط بني اشير فجعيئيل بن عكرن. | 26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran; |
27 وعلى جند سبط بني نفتالي اخيرع بن عينن. | 27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
|
28 هذه رحلات بني اسرائيل باجنادهم حين ارتحلوا | 28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
|
29 وقال موسى لحوباب بن رعوئيل المدياني حمي موسى اننا راحلون الى المكان الذي قال الرب اعطيكم اياه. اذهب معنا فنحسن اليك لان الرب قد تكلم عن اسرائيل بالاحسان. | 29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “ Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ”. |
30 فقال له لا اذهب بل الى ارضي والى عشيرتي امضي. | 30 Cui ille respondit: “ Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ”. |
31 فقال لا تتركنا لانه بما انك تعرف منازلنا في البرية تكون لنا كعيون. | 31 Et ille: “ Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. |
32 وان ذهبت معنا فبنفس الاحسان الذي يحسن الرب الينا نحسن نحن اليك | 32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ”.
|
33 فارتحلوا من جبل الرب مسيرة ثلاثة ايام وتابوت عهد الرب راحل امامهم مسيرة ثلاثة ايام ليلتمس لهم منزلا. | 33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. |
34 وكانت سحابة الرب عليهم نهارا في ارتحالهم من المحلّة. | 34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. |
35 وعند ارتحال التابوت كان موسى يقول قم يا رب فلتتبدد اعداؤك ويهرب مبغضوك من امامك. | 35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “ Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ”. |
36 وعند حلوله كان يقول ارجع يا رب الى ربوات الوف اسرائيل | 36 Cum autem deponeretur, aiebat: “ Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ”.
|