Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

2 John -Seconda lettera di Giovanni 1


font
LXXNOVA VULGATA
1 Ὁ πρεσβύτερος ἐκλεκτῇ κυρίᾳ καὶ τοῖς τέκνοις αὐτῆς, οὓς ἐγὼ ἀγαπῶ ἐν ἀληθείᾳ, καὶ οὐκ ἐγὼ μόνος ἀλλὰ καὶ πάντες οἱ ἐγνωκότες τὴν ἀλήθειαν,1 Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, etnon ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem,
2 διὰ τὴν ἀλήθειαν τὴν μένουσαν ἐν ἡμῖν καὶ μεθ’ ἡμῶν ἔσται εἰς τὸν αἰῶνα.2 propter veritatem, quaepermanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum.
3 ἔσται μεθ’ ἡμῶν χάρις ἔλεος εἰρήνη παρὰ θεοῦ πατρὸς καὶ παρὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ υἱοῦ τοῦ πατρὸς ἐν ἀληθείᾳ καὶ ἀγάπῃ.3 Erit nobiscum gratia,misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate etcaritate.
4 Ἐχάρην λίαν ὅτι εὕρηκα ἐκ τῶν τέκνων σου περιπατοῦντας ἐν ἀληθείᾳ, καθὼς ἐντολὴν ἐλάβομεν παρὰ τοῦ πατρός.4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicutmandatum accepimus a Patre.
5 καὶ νῦν ἐρωτῶ σε, κυρία, οὐχ ὡς ἐντολὴν γράφων σοι καινὴν ἀλλ’ ἣν εἴχομεν ἀπ’ ἀρχῆς, ἵνα ἀγαπῶμεν ἀλλήλους.5 Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatumnovum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6 καὶ αὕτη ἐστὶν ἡ ἀγάπη, ἵνα περιπατῶμεν κατὰ τὰς ἐντολὰς αὐτοῦ· αὕτη ἡ ἐντολή ἐστιν, καθὼς ἠκούσατε ἀπ’ ἀρχῆς, ἵνα ἐν αὐτῇ περιπατῆτε.6 Ethaec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est,quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
7 Ὅτι πολλοὶ πλάνοι ἐξῆλθον εἰς τὸν κόσμον, οἱ μὴ ὁμολογοῦντες Ἰησοῦν Χριστὸν ἐρχόμενον ἐν σαρκί· οὗτός ἐστιν ὁ πλάνος καὶ ὁ ἀντίχριστος.7 Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur IesumChristum venientem in carne; hic est seductor et antichristus.
8 βλέπετε ἑαυτούς, ἵνα μὴ ἀπολέσητε ἃ εἰργασάμεθα ἀλλὰ μισθὸν πλήρη ἀπολάβητε.8 Videtevosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
9 Πᾶς ὁ προάγων καὶ μὴ μένων ἐν τῇ διδαχῇ τοῦ Χριστοῦ θεὸν οὐκ ἔχει· ὁ μένων ἐν τῇ διδαχῇ, οὗτος καὶ τὸν πατέρα καὶ τὸν υἱὸν ἔχει.9 Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet;qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet.
10 εἴ τις ἔρχεται πρὸς ὑμᾶς καὶ ταύτην τὴν διδαχὴν οὐ φέρει, μὴ λαμβάνετε αὐτὸν εἰς οἰκίαν καὶ χαίρειν αὐτῷ μὴ λέγετε·10 Si quis venit advos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ”ei dixeritis;
11 ὁ λέγων γὰρ αὐτῷ χαίρειν κοινωνεῖ τοῖς ἔργοις αὐτοῦ τοῖς πονηροῖς.11 qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illiusmalignis.
12 Πολλὰ ἔχων ὑμῖν γράφειν οὐκ ἐβουλήθην διὰ χάρτου καὶ μέλανος, ἀλλ’ ἐλπίζω γενέσθαι πρὸς ὑμᾶς καὶ στόμα πρὸς στόμα λαλῆσαι, ἵνα ἡ χαρὰ ἡμῶν ᾖ πεπληρωμένη.12 Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim mefuturum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
13 Ἀσπάζεταί σε τὰ τέκνα τῆς ἀδελφῆς σου τῆς ἐκλεκτῆς.13 Salutant te filii sororis tuae electae.