Jó 33
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. | 1 Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta. |
2 Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis. | 2 Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. |
3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. | 3 Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur. |
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. | 4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. |
5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. | 5 Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste. |
6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. | 6 Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego. |
7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. | 7 Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave. |
8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi : | 8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: |
9 Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est iniquitas in me. | 9 “Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me. |
10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. | 10 Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi; |
11 Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas. | 11 posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas”. |
12 Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine. | 12 Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus homine. |
13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ? | 13 Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? |
14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. | 14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. |
15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, | 15 Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, |
16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, | 16 tunc aperit aures virorum et in visionibus terret eos, |
17 ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia, | 17 ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia, |
18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium. | 18 eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis. |
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. | 19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus. |
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. | 20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. |
21 Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. | 21 Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur. |
22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. | 22 Appropinquavit corruptioni foveae, et vita illius mortiferis sedibus. |
23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, | 23 Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem, |
24 miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier. | 24 miserebitur eius et dicet: “Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier”. |
25 Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiæ suæ. | 25 Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae. |
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. | 26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam. |
27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. | 27 Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere. |
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. | 28 Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret”. |
29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, | 29 Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine, |
30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. | 30 ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium. |
31 Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor. | 31 Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. |
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum. | 32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparereiustum. |
33 Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam. | 33 Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam ”. |