Jó 32
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. | 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibivideretur. |
2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. | 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites decognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceretcoram Deo. |
3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. | 3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissentresponsionem, sed tantummodo condemnassent Iob. |
4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. | 4 Igitur Eliu exspectavit Iobloquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur; |
5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. | 5 cum autem vidisset Eliuquod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. |
6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. | 6 Respondensque Eliufilius Barachel Buzites dixit: “ Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam. |
7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. | 7 Dixi: Aetas loquetur, et annorum multitudo docebit sapientiam. |
8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. | 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam. |
9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. | 9 Non sunt longaevi sapientes, nec senes intellegunt iudicium. |
10 Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. | 10 Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. |
11 Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ; | 11 Exspectavi enim sermones vestros, intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis, |
12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. | 12 et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius. |
13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo. | 13 Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”. |
14 Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. | 14 Non parabo mihi verba, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. |
15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. | 15 Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia. |
16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt : | 16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt, |
17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. | 17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam. |
18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. | 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus pectoris mei; |
19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. | 19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. |
20 Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo. | 20 Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo. |
21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. | 21 Non accipiam personam viri et nulli homini blandiar. |
22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. | 22 Nescio enim blandiri, quia in brevi tolleret me Factor meus. |