Isaia 18
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Vae terrae alarum strepitantium, quae est trans flumina Aethiopiae! | 1 הוי ארץ צלצל כנפים אשר מעבר לנהרי כוש |
2 Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: “ Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram ”. | 2 השלח בים צירים ובכלי גמא על פני מים לכו מלאכים קלים אל גוי ממשך ומורט אל עם נורא מן הוא והלאה גוי קו קו ומבוסה אשר בזאו נהרים ארצו |
3 Omnes habitatores orbis et in terra commorantes, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et, cum clanguerit tuba, audietis. | 3 כל ישבי תבל ושכני ארץ כנשא נס הרים תראו וכתקע שופר תשמעו |
4 Quia haec dixit Dominus ad me: “ Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis ”. | 4 כי כה אמר יהוה אלי אשקוטה ואביטה במכוני כחם צח עלי אור כעב טל בחם קציר |
5 Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos, et uva germinans maturescens erit, praecidet ramusculos falcibus et propagines abscindet et proiciet; | 5 כי לפני קציר כתם פרח ובסר גמל יהיה נצה וכרת הזלזלים במזמרות ואת הנטישות הסיר התז |
6 et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate erunt super ea volucres, et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt. | 6 יעזבו יחדו לעיט הרים ולבהמת הארץ וקץ עליו העיט וכל בהמת הארץ עליו תחרף |
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido,a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuiusterram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. | 7 בעת ההיא יובל שי ליהוה צבאות עם ממשך ומורט ומעם נורא מן הוא והלאה גוי קו קו ומבוסה אשר בזאו נהרים ארצו אל מקום שם יהוה צבאות הר ציון |