Isaia 17
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Oraculum Damasci. “ Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum. | 1 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. |
2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. | 2 Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. |
3 Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. | 3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum. |
4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet; | 4 Et erit in die illa : attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. |
5 et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim. | 5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. |
6 Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”, dicit Dominus Deus Israel. | 6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. |
7 In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; | 7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ; |
8 et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria. | 8 et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ; et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra. |
9 In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, | 9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ; et eris deserta. |
10 quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis. | 10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata : propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis ; |
11 In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit. | 11 in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit ; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter. |
12 Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt. | 12 Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. |
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate. | 13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. |
14 In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. | 14 In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. |