Jó 33
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta. | 1 ואולם שמע נא איוב מלי וכל דברי האזינה |
2 Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. | 2 הנה נא פתחתי פי דברה לשוני בחכי |
3 Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur. | 3 ישר לבי אמרי ודעת שפתי ברור מללו |
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. | 4 רוח אל עשתני ונשמת שדי תחיני |
5 Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste. | 5 אם תוכל השיבני ערכה לפני התיצבה |
6 Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego. | 6 הן אני כפיך לאל מחמר קרצתי גם אני |
7 Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave. | 7 הנה אמתי לא תבעתך ואכפי עליך לא יכבד |
8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: | 8 אך אמרת באזני וקול מלין אשמע |
9 “Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me. | 9 זך אני בלי פשע חף אנכי ולא עון לי |
10 Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi; | 10 הן תנואות עלי ימצא יחשבני לאויב לו |
11 posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas”. | 11 ישם בסד רגלי ישמר כל ארחתי |
12 Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus homine. | 12 הן זאת לא צדקת אענך כי ירבה אלוה מאנוש |
13 Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? | 13 מדוע אליו ריבות כי כל דבריו לא יענה |
14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. | 14 כי באחת ידבר אל ובשתים לא ישורנה |
15 Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, | 15 בחלום חזיון לילה בנפל תרדמה על אנשים בתנומות עלי משכב |
16 tunc aperit aures virorum et in visionibus terret eos, | 16 אז יגלה אזן אנשים ובמסרם יחתם |
17 ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia, | 17 להסיר אדם מעשה וגוה מגבר יכסה |
18 eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis. | 18 יחשך נפשו מני שחת וחיתו מעבר בשלח |
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus. | 19 והוכח במכאוב על משכבו וריב עצמיו אתן |
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. | 20 וזהמתו חיתו לחם ונפשו מאכל תאוה |
21 Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur. | 21 יכל בשרו מראי ושפי עצמותיו לא ראו |
22 Appropinquavit corruptioni foveae, et vita illius mortiferis sedibus. | 22 ותקרב לשחת נפשו וחיתו לממתים |
23 Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem, | 23 אם יש עליו מלאך מליץ אחד מני אלף להגיד לאדם ישרו |
24 miserebitur eius et dicet: “Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier”. | 24 ויחננו ויאמר פדעהו מרדת שחת מצאתי כפר |
25 Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae. | 25 רטפש בשרו מנער ישוב לימי עלומיו |
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam. | 26 יעתר אל אלוה וירצהו וירא פניו בתרועה וישב לאנוש צדקתו |
27 Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere. | 27 ישר על אנשים ויאמר חטאתי וישר העויתי ולא שוה לי |
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret”. | 28 פדה נפשי מעבר בשחת וחיתי באור תראה |
29 Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine, | 29 הן כל אלה יפעל אל פעמים שלוש עם גבר |
30 ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium. | 30 להשיב נפשו מני שחת לאור באור החיים |
31 Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. | 31 הקשב איוב שמע לי החרש ואנכי אדבר |
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparereiustum. | 32 אם יש מלין השיבני דבר כי חפצתי צדקך |
33 Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam ”. | 33 אם אין אתה שמע לי החרש ואאלפך חכמה |