1 וידבר יהוה אל משה לאמר | 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: |
2 צו את בני ישראל ואמרת אלהם את קרבני לחמי לאשי ריח ניחחי תשמרו להקריב לי במועדו | 2 “ Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.
|
3 ואמרת להם זה האשה אשר תקריבו ליהוה כבשים בני שנה תמימם שנים ליום עלה תמיד | 3 Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum; |
4 את הכבש אחד תעשה בבקר ואת הכבש השני תעשה בין הערבים | 4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam; |
5 ועשירית האיפה סלת למנחה בלולה בשמן כתית רביעת ההין | 5 decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin. |
6 עלת תמיד העשיה בהר סיני לריח ניחח אשה ליהוה | 6 Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino; |
7 ונסכו רביעת ההין לכבש האחד בקדש הסך נסך שכר ליהוה | 7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino. |
8 ואת הכבש השני תעשה בין הערבים כמנחת הבקר וכנסכו תעשה אשה ריח ניחח ליהוה | 8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
|
9 וביום השבת שני כבשים בני שנה תמימם ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן ונסכו | 9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius. |
10 עלת שבת בשבתו על עלת התמיד ונסכה | 10 Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.
|
11 ובראשי חדשיכם תקריבו עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם | 11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos |
12 ושלשה עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לפר האחד ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לאיל האחד | 12 et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes, |
13 ועשרן עשרון סלת מנחה בלולה בשמן לכבש האחד עלה ריח ניחח אשה ליהוה | 13 et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. |
14 ונסכיהם חצי ההין יהיה לפר ושלישת ההין לאיל ורביעת ההין לכבש יין זאת עלת חדש בחדשו לחדשי השנה | 14 Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. |
15 ושעיר עזים אחד לחטאת ליהוה על עלת התמיד יעשה ונסכו | 15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
|
16 ובחדש הראשון בארבעה עשר יום לחדש פסח ליהוה | 16 Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit, |
17 ובחמשה עשר יום לחדש הזה חג שבעת ימים מצות יאכל | 17 et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis, |
18 ביום הראשון מקרא קדש כל מלאכת עבדה לא תעשו | 18 quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea. |
19 והקרבתם אשה עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד ושבעה כבשים בני שנה תמימם יהיו לכם | 19 Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem; |
20 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר ושני עשרנים לאיל תעשו | 20 et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem |
21 עשרון עשרון תעשה לכבש האחד לשבעת הכבשים | 21 et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos; |
22 ושעיר חטאת אחד לכפר עליכם | 22 et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, |
23 מלבד עלת הבקר אשר לעלת התמיד תעשו את אלה | 23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. |
24 כאלה תעשו ליום שבעת ימים לחם אשה ריח ניחח ליהוה על עולת התמיד יעשה ונסכו | 24 Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius. |
25 וביום השביעי מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו | 25 Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
|
26 וביום הבכורים בהקריבכם מנחה חדשה ליהוה בשבעתיכם מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו | 26 Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea. |
27 והקרבתם עולה לריח ניחח ליהוה פרים בני בקר שנים איל אחד שבעה כבשים בני שנה | 27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem, |
28 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר האחד שני עשרנים לאיל האחד | 28 atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas, |
29 עשרון עשרון לכבש האחד לשבעת הכבשים | 29 per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem; |
30 שעיר עזים אחד לכפר עליכם | 30 hircum quoque, qui mactatur pro expiatione, |
31 מלבד עלת התמיד ומנחתו תעשו תמימם יהיו לכם ונסכיהם | 31 praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
|