Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 בני אם תקח אמרי ומצותי תצפן אתך | 1 Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, |
2 להקשיב לחכמה אזנך תטה לבך לתבונה | 2 intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam; |
3 כי אם לבינה תקרא לתבונה תתן קולך | 3 si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae, |
4 אם תבקשנה ככסף וכמטמונים תחפשנה | 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam, |
5 אז תבין יראת יהוה ודעת אלהים תמצא | 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. |
6 כי יהוה יתן חכמה מפיו דעת ותבונה | 6 Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. |
7 וצפן לישרים תושיה מגן להלכי תם | 7 Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter |
8 לנצר ארחות משפט ודרך חסידו ישמר | 8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens. |
9 אז תבין צדק ומשפט ומישרים כל מעגל טוב | 9 Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam, |
10 כי תבוא חכמה בלבך ודעת לנפשך ינעם | 10 quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. |
11 מזמה תשמר עליך תבונה תנצרכה | 11 Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, |
12 להצילך מדרך רע מאיש מדבר תהפכות | 12 ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur; |
13 העזבים ארחות ישר ללכת בדרכי חשך | 13 qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas; |
14 השמחים לעשות רע יגילו בתהפכות רע | 14 qui laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: |
15 אשר ארחתיהם עקשים ונלוזים במעגלותם | 15 quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum. |
16 להצילך מאשה זרה מנכריה אמריה החליקה | 16 Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos |
17 העזבת אלוף נעוריה ואת ברית אלהיה שכחה | 17 et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est. |
18 כי שחה אל מות ביתה ואל רפאים מעגלתיה | 18 Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius; |
19 כל באיה לא ישובון ולא ישיגו ארחות חיים | 19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae. |
20 למען תלך בדרך טובים וארחות צדיקים תשמר | 20 Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias: |
21 כי ישרים ישכנו ארץ ותמימים יותרו בה | 21 qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; |
22 ורשעים מארץ יכרתו ובוגדים יסחו ממנה | 22 impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea. |