1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enimiudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas. | 1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas. |
2 Scimus enimquoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. | 2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. |
3 Existimasautem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tueffugies iudicium Dei? | 3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ? |
4 An divitias benignitatis eius et patientiae etlonganimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam teadducit? | 4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ? |
5 Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iramin die irae et revelationis iusti iudicii Dei, | 5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, |
6 qui reddet unicuique secundumopera eius: | 6 qui reddet unicuique secundum opera ejus : |
7 his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honoremet incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; | 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam : |
8 his autem, qui ex contentione etnon oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio. | 8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. |
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum etGraeci; | 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci : |
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum etGraeco. | 10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco : |
11 Non est enim personarum acceptio apud Deum!
| 11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
|
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque inlege peccaverunt, per legem iudicabuntur. | 12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. |
13 Non enim auditores legis iusti suntapud Deum, sed factores legis iustificabuntur. | 13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. |
14 Cum enim gentes, quae legemnon habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentesipsi sibi sunt lex; | 14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : |
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis,testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicemcogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, | 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, |
16 in die, cum iudicabitDeus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum. | 16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
|
17 Si autem tuIudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo, | 17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, |
18 et nostiVoluntatem et discernis potiora instructus per legem, | 18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, |
19 et confidis teipsumducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, | 19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, |
20 eruditoreminsipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis inlege. | 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. |
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum,furaris? | 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris : |
22 Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templaspolias? | 22 qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis : |
23 Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? | 23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. |
24 “Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptumest.
| 24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
|
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legissis, circumcisio tua praeputium facta est. | 25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. |
26 Si igitur praeputium iustitiaslegis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? | 26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ? |
27 Etiudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteramet circumcisionem praevaricator legis es. | 27 et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ? |
28 Non enim qui manifesto Iudaeus est,neque quae manifesto in carne circumcisio, | 28 Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio : |
29 sed qui in abscondito Iudaeus est,et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed exDeo est.
| 29 sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. |