Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Salmi 130


font

1 Canticum ascensionum.
De profundis clamavi ad te, Domine;
2Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
3Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
4Quia apud te propitiatio est,
ut timeamus te.
5Sustinui te, Domine,
sustinuit anima mea in verbo eius;
speravit
6anima mea in Domino
magis quam custodes auroram.
Magis quam custodes auroram
7speret Israel in Domino,
quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus eius.