Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Salmi 106


font

1ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
2Quis loquetur potentias Domini,
auditas faciet omnes laudes eius?
3Beati, qui custodiunt iudicium
et faciunt iustitiam in omni tempore.
4Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui,
visita nos in salutari tuo,
5ut videamus bona electorum tuorum,
ut laetemur in laetitia gentis tuae,
ut gloriemur cum hereditate tua.
6Peccavimus cum patribus nostris,
iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
7Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua,
non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum
et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.
8Et salvavit eos propter nomen suum,
ut notam faceret potentiam suam. -
9Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est,
et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10Et salvavit eos de manu odientis
et redemit eos de manu inimici.
11Et operuit aqua tribulantes eos:
unus ex eis non remansit.
12Et crediderunt verbis eius
et cantaverunt laudem eius.
13Cito obliti sunt operum eius
et non sustinuerunt consilium eius;
14et concupierunt concupiscentiam in deserto
et tentaverunt Deum in inaquoso.
15Et dedit eis petitionem ipsorum
et misit saturitatem in animas eorum.
16Et zelati sunt Moysen in castris,
Aaron sanctum Domini.
17Aperta est terra et deglutivit Dathan
et operuit super congregationem Abiram.
18Et exarsit ignis in synagoga eorum,
flamma combussit peccatores.
19Et fecerunt vitulum in Horeb
et adoraverunt sculptile;
20et mutaverunt gloriam suam
in similitudinem tauri comedentis fenum.
21Obliti sunt Deum, qui salvavit eos,
qui fecit magnalia in Aegypto,
22mirabilia in terra Cham,
terribilia in mari Rubro.
23Et dixit quia disperderet eos,
nisi affuisset Moyses electus eius:
stetit in confractione in conspectu eius,
ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
24Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem,
non crediderunt verbo eius.
25Et murmuraverunt in tabernaculis suis,
non exaudierunt vocem Domini.
26Et elevavit manum suam super eos,
ut prosterneret eos in deserto
27et ut deiceret semen eorum in nationibus
et dispergeret eos in regionibus.
28Et adhaeserunt Baalphegor
et comederunt sacrificia mortuorum;
29et irritaverunt eum in adinventionibus suis,
et irrupit in eos ruina.
30Et stetit Phinees et fecit iudicium,
et cessavit quassatio,
31et reputatum est ei in iustitiam
in generationem et generationem usque in sempiternum.
32Et irritaverunt eum ad aquas Meriba,
et vexatus est Moyses propter eos,
33quia exacerbaverunt spiritum eius,
et temere locutus est in labiis suis.
34Non disperdiderunt gentes,
quas dixit Dominus illis.
35Et commixti sunt inter gentes
et didicerunt opera eorum.
36Et servierunt sculptilibus eorum,
et factum est illis in scandalum.
37Et immolaverunt filios suos
et filias suas daemoniis.
38Et effuderunt sanguinem innocentem,
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum,
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Et infecta est terra in sanguinibus,
39et contaminati sunt in operibus suis
et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40Et exarsit ira Dominus in populum suum
et abominatus est hereditatem suam
41et tradidit eos in manus gentium,
et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.
42Et tribulaverunt eos inimici eorum,
et humiliati sunt sub manibus eorum.
43Saepe liberavit eos;
ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo
et corruerunt in iniquitatibus suis.
44Et vidit tribulationem eorum,
cum audivit clamorem eorum. -
45Et memor fuit testamenti sui
et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
46Et dedit eos in miserationes
in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos.
47Salvos nos fac, Domine Deus noster,
et congrega nos de nationibus,
ut confiteamur nomini sancto tuo
et gloriemur in laude tua.
48Benedictus Dominus, Deus Israel,
a saeculo et usque in saeculum.
Et dicet omnis populus: “ Fiat, fiat ”.