Psalmi 103
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. | 1 לדוד ברכי נפשי את יהוה וכל קרבי את שם קדשו |
2 Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. | 2 ברכי נפשי את יהוה ואל תשכחי כל גמוליו |
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; | 3 הסלח לכל עונכי הרפא לכל תחלאיכי |
4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus; | 4 הגואל משחת חייכי המעטרכי חסד ורחמים |
5 qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua. | 5 המשביע בטוב עדיך תתחדש כנשר נעוריכי |
6 Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus. | 6 עשה צדקות יהוה ומשפטים לכל עשוקים |
7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. - | 7 יודיע דרכיו למשה לבני ישראל עלילותיו |
8 Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. | 8 רחום וחנון יהוה ארך אפים ורב חסד |
9 Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur. | 9 לא לנצח יריב ולא לעולם יטור |
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. | 10 לא כחטאינו עשה לנו ולא כעונתינו גמל עלינו |
11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum; | 11 כי כגבה שמים על הארץ גבר חסדו על יראיו |
12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. | 12 כרחק מזרח ממערב הרחיק ממנו את פשעינו |
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. | 13 כרחם אב על בנים רחם יהוה על יראיו |
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus. | 14 כי הוא ידע יצרנו זכור כי עפר אנחנו |
15 Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. | 15 אנוש כחציר ימיו כציץ השדה כן יציץ |
16 Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius. | 16 כי רוח עברה בו ואיננו ולא יכירנו עוד מקומו |
17 Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum, | 17 וחסד יהוה מעולם ועד עולם על יראיו וצדקתו לבני בנים |
18 in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. | 18 לשמרי בריתו ולזכרי פקדיו לעשותם |
19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. | 19 יהוה בשמים הכין כסאו ומלכותו בכל משלה |
20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbumillius in audiendo vocem sermonum eius. | 20 ברכו יהוה מלאכיו גברי כח עשי דברו לשמע בקול דברו |
21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. | 21 ברכו יהוה כל צבאיו משרתיו עשי רצונו |
22 Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino. | 22 ברכו יהוה כל מעשיו בכל מקמות ממשלתו ברכי נפשי את יהוה |