Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 38


font

1Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
2“ Quis est iste obscurans consilium
sermonibus imperitis?
3Accinge sicut vir lumbos tuos;
interrogabo te, et edoce me.
4Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae?
Indica mihi, si habes intellegentiam.
5Quis posuit mensuras eius, si nosti?
Vel quis tetendit super eam lineam?
6Super quo bases illius solidatae sunt?
Aut quis demisit lapidem angularem eius,
7cum clamarent simul astra matutina,
et iubilarent omnes filii Dei?
8Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
9cum ponerem nubem vestimentum eius
et caligine illud quasi fascia obvolverem?
10Definivi illud terminis meis
et posui vectem et ostia
11et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius
et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo
et assignasti aurorae locum suum,
13et, cum extrema terrae teneres,
excussi sunt impii ex ea?
14Vertetur in lutum signatum
et stabit sicut vestimentum.
15Cohibetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.
16Numquid ingressus es scaturigines maris
et in novissimis abyssi deambulasti?
17Numquid apertae sunt tibi portae mortis,
et ostia tenebrosa vidisti?
18Numquid considerasti latitudinem terrae?
Indica mihi, si nosti omnia:
19In qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit;
20ut ducas unumquodque ad terminos suos
et intellegas semitas domus eius?
21Novisti, nam tunc natus eras,
et numerus dierum tuorum multus!
22Numquid ingressus es thesauros nivis
aut thesauros grandinis aspexisti,
23quae praeparavi in tempus angustiae,
in diem pugnae et belli?
24Per quam viam spargitur lux,
diffunditur ventus urens super terram?
25Quis dedit vehementissimo imbri cursum
et viam fulmini tonanti,
26ut plueret super terram absque homine,
in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
27ut impleret inviam et desolatam
et produceret herbas in terra arida?
28Quis est pluviae pater,
vel quis genuit stillas roris?
29De cuius sinu egressa est glacies,
et pruinam de caelo quis genuit?
30In similitudinem lapidis aquae durantur,
et superficies abyssi constringitur.
31Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum
aut funiculum Arcturi poteris solvere?
32Numquid produces Coronam in tempore suo
et Ursam cum filiis ducis tu?
33Numquid nosti leges caeli
et pones scripturam eius in terra?
34Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te?
35Numquid mittes fulgura, et ibunt
et dicent tibi: “Adsumus!”?
36Quis posuit in visceribus ibis sapientiam,
vel quis dedit gallo intellegentiam?
37Quis recensebit nubes in sapientia,
et utres caeli quis declinabit,
38quando funditur pulvis in solidum,
et glebae compinguntur?
39Numquid capies leaenae praedam
et animam catulorum eius implebis,
40quando cubant in antris
et in specubus insidiantur?
41Quis praeparat corvo escam suam,
quando pulli eius clamant ad Deum vagantes,
eo quod non habeant cibos?