Siracide 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| DIODATI | VULGATA |
|---|---|
| 1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. | |
| 2 Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis. | |
| 3 Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. | |
| 4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe : | |
| 5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. | |
| 6 Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce. | |
| 7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis. | |
| 8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. | |
| 9 Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. | |
| 10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. | |
| 11 Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. | |
| 12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ? | |
| 13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. | |
| 14 Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis ! | |
| 15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo ! | |
| 16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas ! | |
| 17 Et quid facient cum inspicere c?perit Dominus ? | |
| 18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius. | |
| 19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. | |
| 20 Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. | |
| 21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, | |
| 22 dicentes : Si p?nitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. | |
| 23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ