Siracide 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| DIODATI | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. | |
| 2 Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. | |
| 3 Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis. | |
| 4 Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, | |
| 5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. | |
| 6 Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce. | |
| 7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis. | |
| 8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. | |
| 9 Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam. | |
| 10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. | |
| 11 Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est? | |
| 12 Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum? | |
| 13 Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. | |
| 14 Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis! | |
| 15 Vae dissolutis corde, qui non credunt, et ideo non protegentur! | |
| 16 Vae vobis, qui perdidistis sustinentiam et qui dereliquistis vias rectas et divertistis in vias pravas! | |
| 17 Et quid facietis, cum inspicere coeperit Dominus? | |
| 18 Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius. | |
| 19 Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. | |
| 20 Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. | |
| 21 Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius | |
| 22 dicentes: “ Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum; | |
| 23 secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius ”. |