Ad Ephesios 5
123456
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, | 1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, |
2 et ambulate indilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobisoblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. | 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. |
3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis,sicut decet sanctos, | 3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos : |
4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae nondecent, sed magis gratiarum actio. | 4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio. |
5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnisfornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habethereditatem in regno Christi et Dei. | 5 Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. |
6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filiosdiffidentiae. | 6 Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. |
7 Nolite ergo effici comparticipes eorum; | 7 Nolite ergo effici participes eorum. |
8 eratis enim aliquandotenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate | 8 Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate : |
9 — fructus enimlucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — | 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate : |
10 probantes quid sitbeneplacitum Domino; | 10 probantes quid sit beneplacitum Deo : |
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum,magis autem et redarguite; | 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. |
12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est etdicere; | 12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. |
13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, | 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est. |
14 omne enim,quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, etexsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”. | 14 Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. |
15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed utsapientes, | 15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes, |
16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. | 16 sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. |
17 Propterea nolitefieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. | 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. |
18 Et noliteinebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu | 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, |
19 loquentesvobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes etpsallentes in cordibus vestris Domino. | 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, |
20 Gratias agentes semper pro omnibus innomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, | 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, |
21 subiecti invicem in timoreChristi. | 21 subjecti invicem in timore Christi. |
22 Mulieres viris suis sicut Domino, | 22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino : |
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut etChristus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. | 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus. |
24 Sed ut ecclesiasubiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. | 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. |
25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsumtradidit pro ea, | 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, |
26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, | 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, |
27 utexhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam autaliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. | 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. |
28 Ita et viri debentdiligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; | 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. |
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut etChristus ecclesiam, | 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam : |
30 quia membra sumus corporis eius. | 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. |
31 Propter hoc relinquethomo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. | 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. |
32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia! | 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. |
33 Verumtamenet vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeatvirum. | 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum. |